Asclepias cryptoceras

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Asclepiascryptoceras.jpg

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Gentianales 
Familia : Apocynaceae 
Subfamilia : Asclepiadoideae 
Genus : Asclepias 
Species : A. cryptoceras 
Asclepias cryptoceras 
S.Wats.  

Asclepias cryptoceras (Anglice pallid milkweed, Humboldt Mountains milkweed) est planta florens familiae Apocynacearum, in Civitatibus Foederatis occidentalibus endemica, ubi ea in multis habitationibus viget, praecipue in regionibus siccis.

Haec est herba perennis, quae iuxta solum crescit, vel est cernua. Caulis ex radice lignea et carnosa rhizomatis simili oritur. Folia sunt crassa et rotunda ad cordiformia, in cauli brevi opposita. Inflorescentia est fasciculus parvorum florum, quorum mediae partes sunt cuculli rosei clari ad sordidos, a pallescentibus corollis reflexis circumdati. Fructus est folliculus in parvo pedicello erecto retento.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!