Ars situs propria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nef pour quatorze reines a Rosa Maria Goulet, monumentum Caedis Scholae Polytechnicae, elementa sculpturae in situ proprie effecta inserta depingit.

Ars situs propria est artis opus ut in loco certo exstet creatum. Artifex locum in animo usitate habet dum artis opus excogitat et facit. Locutio ipsa a Roberto Irwin, artifice Californiano, expolita et amplificata est, quamquam a Patricia Johanson, Dionysio Oppenheim, Athena Tacha, et aliis sculptoribus iuvenibus qui mandata publica suscipere pro magnis sitibus urbanis designatas circa 1975 coeperant primum adhibita.[1] Ars oecologica situs propria motum primum appellata est a Catherina Howett iudice architecturae et Lucia Lippard iudice artis.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Artis opera situs propria sub divo saepe landscaping comprehendunt, cum elementis sculpturae perenne in loco positis. (Ars situs propria ergo cum arte oecologica coniungi potest). Artis opera situs propria sub divo perfunctiones saltationis comprehendere possunt pro situ diserte excogitatas. Sensu latiore, verbum aliquando ulli adhibetur operi quod ad locum certum plus minusve perpetuo adfixum est. Aedificium cuius architectura videntem tenet res artis situs propriae hoc sensu putari potest.

Inter artifices qui opera situs propria facere solent sunt Michaela Oka Doner, Iacob Epstein Eques, Henricus Moore, David Smith, Isaac Witkin, Antonius Caro, Didacus Rivera, Iosephus Clemens Orozco, David Alfaro Siqueiros, Ricardus Haas, Alexander Calder, Isamu Noguchi, Ludovica Nevelson, Leonardus Baskin, Georgius Segal, Thomas Otterness, Roy Lichtenstein, Olafur Eliasson, PINK de Thierry, Sol LeWitt, Dionysius Oppenheim, Maximus Neuhaus, Robertus Smithson, Andreas Goldsworthy, Christo et Jeanne-Claude, Daniel Flavin, Archibaldus Rand, Ricardus Serra, Olga Kisseleva, Michael Heizer, Patricia Johanson, Iacobus Turrell, Anna Mendieta, Athena Tacha, Alicia Adams, Nancy Holt, Rowan Gillespie, Scott Burton, Robertus Irwin, Marianna Zazeela, Gulielmus Bijl, Elizabetha Beaumont, Albertus Vrana, et artifices iuvenes sicut Eberhardus Bosslet, Marcus Divo, Leonardus van Munster, Luna Nera, Simparch, Sara Sze, Stephanus Cagol, et Seth Wulsin. Contemporary Art Funds of the City et Canton (FMAC et FCAC) Genavae in Helvetia artem in architecturam in spatio publico ex anno 1980 exspectant. Artis opus Neons Parrallax diserte pro Plaine de Plainpalais conceptum est, cuius fines, in media urbe siti, poposcerunt ut artifices stipites proscriptionum signorum commercialium portus in nuntios artificiosos commutarent.[2]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Frank 1975.
  2. Neons Parrallax.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Frank, Peter. 1975. Site Sculpture. Art News, Octobri.
  • Howett, Catherine. 1977. New Directions in Environmental Art. Landscape Architecture, Ianuario.
  • Lippard, Lucy. 1977. Art Outdoors, in and out of the Public Domain. Studio International, Martio–Aprili.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad artem situi propriam spectant.