Ars belli (Suncius)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ars Belli

Ars belli est clarum opus de rebus militaribus scriptum Saeculo quinto aut quarto a.C.n. ab ignoto auctore, certe tamen secundum doctrinam militarem quam Sinicus generalis Suncius praecedentibus temporibus docuerat. Hic liber scriptus est ad duces docendos quomodo castra exercitumque disponere atque bellum agere. Comprehendit capitula tredecim:

  1. "Primae existimationes" (Ji)
  2. "Ductio belli" (Zuozhan)
  3. "Praeparatio impetus" (Mougong)
  4. "Dispositiones" (Xing)
  5. "Vis" (Shi)
  6. "Vacua ac plena" (Xushi)
  7. "Motus exercitorum" (Zunzheng)
  8. "Novem variabilia" (Jiubian)
  9. "Quomodo exercitum movere" (Xingjun)
  10. "Conformatio agri" (Dixing)
  11. "Novem agri" (Jiudi)
  12. "Impetus ignis" (Huogong)
  13. "Usus delatorum" (Yongjian)

Praeter haec capitula, ultima sectio libri addita est "Experimentum Sunci" appellata, in qua traditur Suncius experimentum de dispositione exercitus fecisse concubinis regis Sinici Helus ut militibus habitis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png