Roman numeral 10000 CC DD.svg

Arminius Hesse

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Arminius Hesse in Rüschlikon mense Aprili 1926.
Hesse in Rüschlikon anno 1927.

Arminius Carolus (vulgo Hermann Karl) Hesse, pseudonymum Emil Sinclair (familia religiosissima natus Calewae in Virtembergia die 2 Iulii 1877; mortuus leuchaemia Montaniolae in vico Helvetico prope Luganum die 9 Augusti 1962) fuit scriptor Germanicus. Anno 1946 Praemium Nobelianum Litteraturae accepit.

Eius clarissima opera Demian (1919), Siddhartha (1922), Steppenwolf ('Lupus desertorum', 1927), Narziß und Goldmund (1930), et Glasperlenspiel ('Ludus pilularum', 1931–1943) habentur. Argumentum operis eius est solitudo (atque genius) et vitae propriae inventio. Hesse ex anno 1913 in Helvetia continenter vixit, annoque 1936 Praemium Gottfried Keller accepit.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Freedman, Ralph. 1978. Hermann Hesse: Pilgrim of Crisis: A Biography. Novi Eboraci: Pantheon Books.
  • Montalbán, Manuel Vázquez. 1988. Scenes from World Literature and Portraits of Greatest Authors, illustrated by Willi Glasauer. Barcinonae: Círculo de Lectores.
  • Prinz, Alois. 2006. Und jedem Anfang wohnt ein Zauber inne: Die Lebensgeschichte des Hermann Hesse. Francofurti: Suhrkamp Verlag. ISBN 9783518457429.
  • Schwilk, Heimo. 2012. Hermann Hesse: Das Leben des Glasperlenspielers. Monaci: Piper. ISBN 978-3-492-05302-0.
  • Zeller, Bernhard. 2005. Hermann Hesse. Reinbek iuxta Hamburgum: Rowohlt Taschenbuch Verlag. ISBN 3499506769.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Arminium Hesse spectant.