Ariamnes uwepa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Classis : Arachnida 
Ordo : Araneae 
Familia : Theridiidae 
Genus : Ariamnes 
Species : A. uwepa 
Ariamnes uwepa 
R. G. Gillespie & M. A. J. Rivera, 2007  

Ariamnes uwepa est species aranearum familiae Theridiidarum, solum in Oahu Insula in Insulis Havaianis endemica. Nomen specificum ab uwepa 'flagrum' vocabulo Havaiano deducitur.[1]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Longitudo a 6.3 ad 7.2 millimetra in maribus et a 10.0 ad 10.5 millimetra in feminis variatur. Speciminibus vivis est abdomen aureum clarum, aliquando rubro tinctatum.[1]

Distributio et habitatio[recensere | fontem recensere]

Distributio geographica vix intellegitur. Specimina ex habitatione mesica conlecta sunt, saepe sub foliis inventa. Species solum in insula Oahu inventa est.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Gillespie, R. G.; Rivera, M. A. J.. "Free-living spiders of the genus Ariamnes (Araneae, Theridiidae) in Hawaii". The Journal of Arachnology 35: 11–37 .
Theridiidae Haec stipula ad theridiidam spectat. Amplifica, si potes!