Coordinata: 11°12′S 153°00′E / 11.2°S 153°E / -11.2; 153

Archipelagus Ludovicianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula geographica Papuae Novae Guineae. Archipelagus Ludovicianus est regio rubra ad imam tabulam sita.
Archipelagus Ludovicianus.
Despectus in archipelagum ex aere.

Archipelagus Ludovicianus[1] est catena decem maiorum insularum vulcanicarum plerumque scopulis curalii circumiacentibus, et nonaginta minorum insularum curalinarum in Papua Nova Guinea sita. Ad australes Maris Salomonis fines iacet, ubi aperitur Mare Curalinum.

Archipelagus circa 200 chiliometra ad meridiorientem insulae Novae Guineae situs est, plus quam 160 chiliometra extendens et in oceano cuius area inter Mare Salomonis ad septentriones et Mare Curalinum ad australem est 26 000 chiliometra quadrata. Area harum insularum una computata 1871 chiliometra quadrata fere est, Vanatinai (Tagula) insula maxima. Rogeia, Samarai, et Sariba ad Novam Guineam proxime iacent, cum Misima, Vanatinai, et Rossel longius ad orientem iacent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Archipelagum Ludovicianum spectant.

11°12′S 153°00′E / 11.2°S 153°E / -11.2; 153