Latinitas bona

Aquaeductus Augustae Salassorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pons aquaeducti vallis Cuniae.

Aquaeductus Augustae Salassorum est pons et olim fuit aquaeductus Romanus prope urbem Augustam Praetoriam in Italia. Aedificii nomen primum ab auctore Publio Pingone anno 1550 attestatum est.[1] Pons hodie vulgo lingua Arpitanica Pont d'Ael nuncupatur.

Architectura[recensere | fontem recensere]

Inscriptio pontis.
Inscriptio pontis picta.[2]

Aquaeducto longitudinis 6 chiliometrorum aqua in commune Aimivilla ex valle urbis Cuniae ad planitiem Vallis Augustanae ducitur. Canalis et cuniculus superpositi ponte 66 metra super rivum Grand Eyvia (Lingua francoprovencialica; id est Latine: Magna aqua) iacti sunt. Canalis olim e fluvio vallis Cuniae a Glaciario Peradza orto decursus fuit.

Inscriptio[recensere | fontem recensere]

Constructio pontis cum magno arcu anno 3 a.C.n. iussu Gaii Avillii Caimi ex urbe Patavio inscriptione attestatur (CIL 5 6899).[3][4]

IMP CAESARE AVGVSTO XIII COS DESIG
C AVILLIVS C F CAIMVS PATAVINVS
PRIVATVM

(Imperatore Caesare Augusto XIII consule designato Gaius Avillius Gaii filius Caimus Patavinus privatum.)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P. Pingone: Aquaeductus Augustae Salassorum hodie le Pondel. 1550. Archivum civitatis Augustae Taurinorum.
  2. Carlo Promis: Le antichità di Aosta - Avgvsta Praetoria Salassorvm. In: Memorie dell’Accademia delle Scienze di Torino, Serie II, XXI. Augustae Taurinorum 1862.
  3. Index inscriptionum Latinarum.
  4. Mathias Döring, 1998, p. 132.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • P. Barocelli: 1930/31: Pondel: ponte romano in Val Cogne, Aosta. In: Atti della reale Accademia delle Science di Torino, t. LXVI, Augustae Taurinorum 1930/1031, p. 141-156.
  • Mathias Döring: Die römische Wasserleitung von Pondel (Aostatal), in: Antike Welt, t. 29, Nr. 2. 1998. p. 127–134.
  • Mathias Döring: Die römische Wasserleitung von Pondel im Val d’Aosta/Italien. Bestandsaufnahme des Bauwerks aus dem Jahre 3 v. Chr., in: Mitteilungen des Instituts für Wasserbau und Wasserwirtschaft, Technische Universität Darmstadt, t. 101. 1997.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aquaeductum Vallis Cuniae spectant.