Aquae Tilietanae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Липецк
Gorkogo4.JPG
Vexillum Aquarum Tilietanarum Insigne Aquarum Tilietanarum
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Condita 1703
Res geographicae
Area
 - tota


330,15 km²

Numerus incolarum 2018 509 735
Coordinata 52° 37′ 00″ Sept., 39° 36′ 00″ Ort.
Altitudo 160 m
Situs interretialis: http://www.lipetskcity.ru/

Aquae Tilietanae[1] vel Lipetzk[2] (Russice Липецк, Lipeck, ante annum 1779 Липские заводы, Lipskije Zavody[3]) urbs est Russiae, regionis Aquitilietanae metropolis. In ripis Voronegiae fluvii patet, in aestuario fluvii parvi Lipovka, scilicet Latine tiliacea vel tilietana. Липа, tilia, in insigni urbis picta est. Incolas 509 735 habet anno 2018.

Historia[recensere | fontem recensere]

Hamellum in loco Aquarum Tilietanarum in initio saeculi XVII apparuit. Anno 1703 Petrus Magnus fabricam, quae ferrum ad classem construendam produceret, hic aedificari iussit. Circa fabricam sloboda[4] crescebat. Anno 1779 nomine hodierno accepto in numerum urbium inclusa est. Fabrica in fine saeculi XVIII deleta est, sed in initio saeculi XIX locus thermalis celebris hic construitur, a quo nomen Latinum captum est. Ferrivia anno 1868 aedificata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 504. tilietanum a tilietum et tilia derivatum esse, ut Loretanum (T. Liv. XXX 39, 1) a loretum (Plin. Hist. Nat. XV 138) et laurus, Scatebranus docet.
  2. Cf. binomen Carbonita lipetzkensis.
  3. I.e. Fabricae Lipenses, Fabricae Tiliaceae.
  4. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. слобода.. Cum nota: magnus vicus unius viae sive plateae; suburbium. Videas et tabulam Guilhelmi le Vasseur: sloboda, nova colon<i>a.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aquas Tilietanas spectant.