Aqua Coloniensis
Aqua Coloniensis[1] sive Spiritus Coloniensis[2], sive Alcoolatum fragrans[3], quae primum vocabatur Aqua mirabilis, est aqua aromatica, alcoholica[4] sive spirituosa et odorifera.
Secundum nonnullos Aqua Coloniensis erat similis Aquae sinapis a medico imperatoris Rudolphi II Iacobo Sinapio inventae et quae tunc potio erat, quae putabatur remedium universale esse[5]. Iacobus Sinapius possessor fuit Codicis Voynich.
Historia
[recensere | fontem recensere]Origo Aquae Coloniensis, quae olim alia nomina gesserat, saepe confusa minime liquet. Secundum aliquos quidam Italus nomine Farina eam invenit Coloniae Agrippinae initio saeculi XVIII. Reapse iste valuit aquam hanc promovere et vendere. Etenim iam anno 1600 quidam institor ambulans Italus Ioannes Paulus Feminis vendebat "Aquam mirabilem" ut potionem quae, ut affirmabatur, omnes morbos sanari valebat. Haec potio inventa est olim a Iacobo Sinapio. Ille Feminis dereliquens Italiam ivit Coloniam et mox "Aqua Mirabilis" se vertit e potione bibenda in seplasium odoriferum. Feminis dedit nepoti Ioanni Mariae Farina secretum aquae[6].
Formula
[recensere | fontem recensere]Haec est formula ad Aquam Coloniensem praeparandam[7].
- Oleum volatile citreorum Bergamiae, tres unciae 96
- Oleum volatile citreorum, tres unciae 93
- Oleum volatile cedratorum, tres unciae q-6
- Oleum volatile rorismarini, una uncia et dimidia 48
- Oleum volatile florum citri arantii, una uncia et dimidia, 48
- Oleum volatile Lavandulae, una uncia et dimidia, 48
- Oleum volatile Cinnamoni, sex grossi, 24
- Alcool 34 graduum, viginti quatuor librae 12000
- Alcoolatum melissae compositum, tres librae 1500
- Alcoolatum rorismarini, duae librae 1000
Cura dissolvenda olea in alcoole, addito illa duo alcoolata; maneant octo dies coniuncta. Postea facito distillationem balneo Mariae, usque quo solum quinta pars mixturae maneat in cucurbita. Liquor destillatus erit "Aqua Coloniensis".
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Henry Beasley, The pocket formulary and synposis of the British and foreign pharmacopoeias, Philadelphiae, apud Lindsay and Blakiston, 1853, p. 36 : "Aqua Coloniensis. Eau de Cologne. P. Oil of bergamot iij, oil of lemon iij, oil of rosemary, oil of neroli 3, oil of lavender 3, oil of cinnamon 3, rectified spirit O, compound spirit of balm Oiij, spirit of rosemary. Mix, and after 8 days distil".
- ↑ Henry Beasley, The pocket formulary and synposis of the British and foreign pharmacopoeias, Philadelphiae, apud Lindsay and Blakiston, 1853, p. 324 : "Spiritus Coloniensis, vide Aqua Coloniensis". Christianus Helfer, Lexicon auxiliare, Saraviponti (Saarbrücken, 1985, p. 242 : "Kölnisch Wasser spīritus Colōniensis [Schu. 57, 209]". Karl-Heinz Schulz, Fachlatein für Drogisten und pharmazeutische Berufe, Lipsiae (Leipzig), 1957.
- ↑ Traité élémentaire de matière médicale, Montréal, 1869 : "AQUA COLONIENSIS, (Syn) Alcoholatum Fragrans. (F) Eau de Cologne, Alcoolat de Citron Composée, Eau Sans pareille, (A) Cologne Water".
- ↑ Franz-Joseph Wurzer, De alcohole, Dissertatio, Marburg, 1828.
- ↑ Transactions of the College of Physicians of Philadelphia, 1921, p. 422 : "He (Sinapius) invented a prototype of eau de cologne, calling it aqua sinapis, which was used as a universal remedy. The aqua sinapis brought him such wealth that he was able to and did lend the Emperor enormous sums of money".
- ↑ Origo Aquae Coloniensis[nexus deficit]
- ↑ Codex, pharmacopée française, Lutetiae, 1837, p. 335, n° 583 "ALCOOLATUM FRAGRANS VULGO AQUA COLONIENSIS".