Apsines Gadarensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Apsines Gadarensis (Graece Ἀψίνης ὁ Γαδαρεύς; floruit saeculo tertio) fuit rhetor Graecus. Natus est Gadaris, in oppido non ita magno Coelesyriae.[1] Smyrnae studuit, Athenis docuit, tam nomen consequens ut Maximinus imperator eum ad consulatum erigeret. Aemulator erat Frontonis Emeseni, amicus Philostrati, scriptoris Vitarum Sophistarum, qui memoria valuisse dixit, diligentiam laudens.[2]

Duae commentationes ab Apsine scriptae exstant:

  1. Τέχνη ῥητορική ('Ars rhetorica') est rhetoricae enchiridion magnopere interpolatum, cuius pars magna a Rhetorica Longini[2] et a locis Hermogenis affertur; opus primum e Graeco in Anglicum conversum anno 1997 prolatum est. Malcolm Heath arguit (1998) attributionem Apsinis mendosam esse.
  2. Περὶ ἐσχηματισμένων προβλημάτων ('De propositionibus figuris sustentis'), opus minor.[2]

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • 1849. Bakius, Iohannes. Apsinis et Longini Rhetorica. Oxonii: E Typographeo Academico.
  • 1894. Spengel, Leonardus, et Casparus Hammer. Rhetores Graeci. 3 vol. Lipsiae: B. G. Teubner.
  • 1997. Dilts, Mervin R., et George A. Kennedy, eds. Two Greek Rhetorical Treatises from the Roman Empire: Introduction, Text, and Translation of the Arts of Rhetoric Attributed to Anonymous Seguerianus and to Apsines of Gadara. Mnemosyne Supplement 168. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN 90-04-10728-2.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hammer 1876: 3.
  2. 2.0 2.1 2.2 Encyclopaedia Britannica 1911: 2: 232.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hammer, Casparus. 1876. De Apsine Rhetore. Formis J. Gotteswinteri et Moesslii Monacensium. Textus apud Internet Archive
  • Heath, Malcolm. 1998. Apsines and Pseudo-Apsines. American Journal of Philology 119: 89–111.
  • Volkmann, Richard. 1885. Die Rhetorik der Griechen und Römer in Systematischer Übersicht. Ed. 2a. Lipsiae: B. G. Teubner.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]