Anna Webster Foster

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Anna Webster Foster.

Anna Webster Foster (nata Hannah Webster ; 10 Septembris 175817 Aprilis 1840) fuit scriptor mythistoriarum Americana, cuius mythistoria epistularia The Coquette; or, The History of Eliza Wharton sine nomine auctoris inscripta anno 1797 prolata est.[1] Liber iam suo tempore bene venitus solum anno 1866 ferri coepit nomen auctoris in pagina titulari. Foster anno 1798 The Boarding School; or, Lessons of a Preceptress to Her Pupils, commentarium de educatione feminea in Civitatibus Foederatis protulit.[2]

Biographia[recensere | fontem recensere]

Foster Sarisberiae Massachusettae, filia mercatoris divitis, nata est. Academiam mulierum itabat, institutionem scholae in The Boarding School descripta probabiliter similem; allusiones litterariae et facinora historica in eius scriptis commemorata educationem egregiam certo significant.

Circa 1780 fere, commentarios de civilitate pro actis diurnis Bostoniensibus scribere coepit, annoque 1785 Reverendo Ioanni Foster nupsit, alumno Collegii Dartmuthensis.[3] Coniuges Bristelmestunae Massachusettae consesserunt, ubi Ioannes Foster pro pastore Primae Ecclesiae fuit.

Sex liberos peperit; quo facto, binos libros confecit et deinde pro actis diurnis iterum scribere coepit. Marito autem anno 1829 mortuo, Montem Regium Quebeci Canadae migravit ut cum filiis habitaret,[4] ubi tandem mortua est anno aetatis suae 81.

Libri[recensere | fontem recensere]

The Coquette; or, The History of Eliza Wharton (1797), prima mythistoria Fosterana, est relatus vitae verae Elizabethae Whitman fictione enarratus, mulieris quae res nuntii mirifici in Nova Anglia facta est.[5] Vir ignotus stuprum cum ea fecerat, quae, ex eo gravida facta, infantem abortivum in caupona in Danvers Massachusettae sita peperit ac mox ipsa mortua est.[6] Fabula fuit res multorum commentariorum de periculis morum corruptorum promulgatorum, praecipue de sexuali mulierum turpitudine.[7] Mythistoria eandem fabulam ac vita Elizabethae Whitman verae subsequitur, sed nomen ad Elizam Wharton commutat, personamque commenticiam pro corruptore Elizabethae invenit, qui certo non agnotus est.[8] Mythistoria, prosperrime venita, fabulam Whitmanianam offert pro "fabula moralitatis" contra artes pellicientes posita, sed etiam Elizam depingit personam concordem et multiplicem, propositum mythistoriae praeter meram homiliam contra mores malos extendens.[9][10] The Boarding School; or, Lessons of a Preceptress to Her Pupils, mythistoria altera, quae rem educationis mulierum tractat, minus prospera quam The Coquette fuit.[11] Argumentum, quod in academia feminea fit, in magistrae cogitationibus morum atque in discipularum epistulis inter se de earum educatione missis consistit; per mythistoriam, Foster educationem mulierum suasit.[12]

Filiae[recensere | fontem recensere]

Filiae Harrietta Vaughan Cheney et Eliza Lanesford Cushing saeculo undevicensimo fuerunt scriptores populo gratae. Harrietta quattuor libros protulit: A Peep at the Pilgrims in 1636 ('Aspectus Peregrinatorum anno 1636'), Confessions of an Early Martyr ('Confessiones primi martyri'), The Rivals of Acadia ('Aemulatores Acadiae'), et Sketches from the Life of Christ ('Adumbrationes ex vita Christi'). Eliza Esther poema dramaticum et quaedam opera iuvenilia protulit. Praeterea, sorores librum The Sunday-School, or Village Sketches ('Schola Diei Solis, vel adumbrationes vicanae') una conscripserunt.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Kort 2000:66–67.
  2. The Norton Anthology of American Literature (Novi Eboraci: W. W. Norton & Company, 2012, ISBN 9780393934762), 817.
  3. Kort 2000:66–67.
  4. The Norton Anthology of American Literature (Noci Eboraci: W. W. Norton & Company, 2012, ISBN 9780393934762), 817.
  5. The Norton Anthology of American Literature (Noci Eboraci: W. W. Norton & Company, 2012, ISBN 9780393934762), 817.
  6. Kort 2000:66–67.
  7. The Norton Anthology of American Literature (Noci Eboraci: W. W. Norton & Company, 2012, ISBN 9780393934762), 818.
  8. The Norton Anthology of American Literature (Noci Eboraci: W. W. Norton & Company, 2012, ISBN 9780393934762), 818.
  9. The Norton Anthology of American Literature (Noci Eboraci: W. W. Norton & Company, 2012, ISBN 9780393934762), 818.
  10. Kort 2000:66–67.
  11. The Norton Anthology of American Literature (Noci Eboraci: W. W. Norton & Company, 2012, ISBN 9780393934762), 817.
  12. The Norton Anthology of American Literature (Noci Eboraci: W. W. Norton & Company, 2012, ISBN 9780393934762), 817.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kort, Carol Kort. 2000. A to Z of American Women Writers. Novi Eboraci: Facts on File. ISBN 0816037272.
  • Lauter, Paul, ed. 2002. The Heath Anthology of American Literature. Ed. 4a. Novi Eboraci: Houghton Mifflin Company.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]