Latinitas nondum censa

Andreas Kaisarov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Andreas Kaisarov
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Kaisarov: imago
Nativitas: 16 Novembris 1782; Moscua
Obitus: 26 Maii 1813; Hanau
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: opinion journalist, Poëta
Patronus: Universitas Tartuensis

Andreas Sergii filius Kaisarov (Russice: Андрей Сергеевич Кайсаров, tr. Andrej Sergeevič Kajsarov), natus die 16 calendario Iuliano (27 Gregoriano) Novembris anni 1782 Mosquae et mortuus die 13 calendario Iuliano (25 Gregoriano) Maii anni 1813, diurnarius et poeta Russicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Artis poeticae non alienus erat, amicus Basilii Žukovskij et Alexii Merzljakov et Andreae Turgenev. Gustus novos non probaverunt; satyram in Nicolaum Karamzin in Descriptione nuptiorum domini Karamzinii («Описание бракосочетания г. Карамзина»), anno 1801 scripsit. Post Germaniam egressus in Universitate Gottingensi studebat et medicinae in Universitate Edinburgensi. Multum fabularum deorumque paganorum Slavorum vestigia invenire temptat, manuscripta et antiquitates quaerens et colligens. Anno 1806 thesim Latinam doctoralem edidit De manumittendis servis, ubi Alexandrum I imperatorem monebat rusticos in Russia liberare. Ex Adamo Smithio argumenta haurit et Vergilii eclogam quartam citans promittit post manumissionem novam aetatem auream ortum iri. Belli cum Napoleone anno 1812 particeps fuit et in Bello et pace Leonis Tolstoj inter alias personas veras descriptus est. Anno 1813 cum fratre suo Paisio militiam gerebat et cupa pulvere nigro plena fortuite displosa exstinctus est.

Opera[recensere | fontem recensere]