Alexander Turgenev

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Alexander Turgenev
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Turgenev: imago
Nativitas: 27 Martii 1784; Simbirium
Obitus: 3 Decembris 1845; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Ivan Turgenev;
Familia: House of Turgenev

Memoria

Laurae: Ordinis Sancti Stanislai classis prima, Ordinis Sancti Vladimiri classis secunda, Order of Saint Anna, 2nd class
Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Vide etiam paginam discretivam: Turgenev

Alexander Turgenev a Michaele Terebenëv[ru] pictus (post annum 1830)
Historicorum Russiae Monimentorum titulus

Alexander Ioannis filius Turgenev[1] (die 27 Martis[2] anno 1784 Simbirii natus et die 3 Decembris[3] anno 1845 Moscuae mortuus) fuit historicus Russiae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Alexander Turgenev fuit Ioannis Turgenev, rectoris Universitatis Moscuensis, filius, Nicolai Turgenev decembristae frater et Basilii Žukovskij, cum quo educatus erat, amicus. Annis a 1802 ad 1804 in Universitate Göttingana cum Andrea Kaisarov studuit. Annis academicis peractis cum eodem Kaisarov peregrinabatur et monumenta litteraria historica colligebat. Ab anno 1805 officia publica in ministeriis variis fungebatur et non sine successu, nam etiam camerarius factus est, sed post rebellionem Decembristarum anni 1825 Nicolao fratre condemnato impossibile erat, ut Alexander munera publica gereret. Se totum studiis historicis et documentis colligendis Alexander dedicavit. Alexandro Puschkin Petropoli mortuo Alexander Turgenev corpus eius ad locum sepulturae in Monasterium Montium Sanctorum[4] transportavit. Mori dicitur de morbo, quo infectus est, cum Moscuae pecuniam condemnatis variis misericordiae causa dispensaret.

Opera[recensere | fontem recensere]

Opus magnum Alexandri Turgenev sunt Historica Russiae Monimenta ex antiquis exterarum gentium archivis et bibliothecis deprompta[5], quae collectio monumentorum de historia Russiae linguae Latinae scriptorum unica est. Duo volumina continet et supplementum:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russice Александр Иванович Тургенев
  2. Calendario Iuliano, scilicet 7 Aprilis calendario Gregoriano.
  3. Calendario Iuliano, scilicet 15 Decembris calendario Gregoriano.
  4. Святогорский монастырь.
  5. Vol. 1-2. Petropoli, 1841—1842.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Turgenev spectant.
  • Memorabilia Alexandri Turgenev apud Vicifontem (Russice)