Jump to content

Amphitheatrum Flavium

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Amphitheatrum Flavium anno 2020 visum.
Quod hodie amphitheatri restat.
Mappa mediae Romae tempore Imperii Romani; Amphitheatrum Flavium in parte dextra.
Hypogeum, arena medii amphitheatri; via lignea est aedificium hodiernum.
Pars hypogei.
Adumbratio partes amphitheatri, e libro Lexicon der gesamter Technik (Otto Lueger, 1904).
Inscriptio Decii Marii Venantii Basilii (cos. 484), qui amphitheatrum post incendium refecit.

Amphitheatrum Flavium, sive recentius Colosseum,[1] est ellipticale Romae mediae amphitheatrum,[2] maximum tale Romanum opus aedificatum, quod officium suum per quingentos fere annos praestabat, ultimis ludis sexto saeculo effectis. Habetur unum ex maximis architecturae Romanae artisque ingeniariae Romanae operibus.

Aedificium se ad quinquaginta milia spectatorum sedentium accommodare potuit.[3][4][5] Praeter ludos gladiatorios, multae species ludorum ibi habebantur, sicut simulata proelia navalia, animalium venationes, supplicia quae ad permultos reos nefarios (Christianis non exclusis) pertinebant, scaenica spectacula celebrium proeliorum, et actiones fabulosae mythologiam classicam tractantes antiquitate concitatae.

In situ ad orientem Fori Romani iacenti, aedificatio inter annos 70 et 72 coepit,[3] Vespasiano imperatore. Anno 80, Tito imperatore, confecta est,[6] per principatum Domitiani (81–96) porro mutatum.[7] Nomen Amphitheatri Flavii ex gentile Titi Vespasianique nomine, eodem ex nomine gentis Flaviae deducitur.

Permagnum aedificium delectamenta monstrare Medio Aevo incipiente desiit, et interea ad habitationes, tabernas, officinas, religiosorum ordinum receptaculum, fodinam, oppidum munitum, et locum sacrum Christianorum adhibebatur.

Misere hodie amphitheatrum semidirutum videtur propter terrae motus et marmorum saxorumque furtum, sed longo tempore visum est qualis prima urbis imperialis imago. Nunc multitudines ad se vocat peregrinorum artis amantium et quotannis Ecclesia Catholica Romana ibi celebrat die sexto passionis Christi cum pompa facibusque Viam Crucis, Summo Pontifice ducente, in memoria innumerorum martyrum Christianorum qui in amphitheatro vitam amiserunt.

Iustus Lipsius anno fere 1584 De Amphitheatro librum scripsit, imprimis de amphitheatris extra Romam, sed aliquid de Amphitheatro Flavio quoque dixit.

Amphitheatrum hodie est pars patrimonii culturae mundi, secundum Societatem Educativam, Scientificam, et Culturalem Consocietatis Nationum.

Quamdiu stat Colyseus, stat et Roma
Quando cadet Colyseus, cadet et Roma
Quando cadet Roma, cadet et Mundus

Primi in amphitheatro ludi

[recensere | fontem recensere]

Primos ludos hoc in amphitheatro Titus anno 80 celebravit. Martialis in Libro Spectaculorum et ludos et amphitheatrum ipsum per 33 epigrammata describit, quorum hoc est primum:

Barbara pyramidum sileat miracula Memphis,
Assyrius iactet nec Babylona labor;
Nec Triviae templo molles laudentur Iones,
Dissimulet Delon cornibus ara frequens;
Aëre nec vacuo pendentia Mausolea
Laudibus inmodicis Cares in astra ferant.
Omnis Caesareo cedit labor amphitheatro,
Unum pro cunctis fama loquetur opus. (Lib. Spec. 1)

Nexus interni

  1. Colisseum verbum est Latinum medii aevae alludens colossum Rhodi. Amphitheatrum Flavium est "colisseum" quod sculptura Neronis ante Domum Aureum iam stabat, tam magna quam ille colssus Rhodi, antequam amphitheatrum exstetit. Nomen "colisseum" plures linguae (e.g. Anglice Colisseum; Hispanice Coliseo) in variis formis praebent.
  2. Vespasianus "fecit . . . item amphitheatrum urbe media, ut destinasse compererat Augustum" (Suetonius, libro 8, numero 9.1).
  3. 3.0 3.1 Rome-accom.com Historia Colossei.
  4. William H. Byrnes IV, "Ancient Roman Munificence: The Development of the Practice and Law of Charity," Rutgers Law Review 57, no.3 (ver 2005):1043–1110.
  5. BBC.co.uk BBC Colossei Historia, p. 1.
  6. BBC.co.uk BBC Colossei Historia, p. 2.
  7. Roth, Leland M. (1993). Understanding Architecture: Its Elements, History and Meaning (First ed.). Boulder Colorati: Westview Press. ISBN 0-06-430158-3 .
  8. Citatio e Christopher Woodward, In Ruins (Londini 2001).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Augenti, Domenico. 2001. Spettacoli del Colosseo: nelle cronache degli antichi. Romae: L'Erma di Bretschneider. ISBN 888265110X
  • Beste, Heinz Jürgen Beste. 1999. Neue Forschungsergebnisse zu einem Aufzugsystem im Untergeschoß des Kolosseums. Mitteilungen des Deutschen Archäologischen Instituts. Römische Abteilung 106: 249–276. ISSN 0342-1287.
  • Bianchi Bandinelli, Ranuccio, et Mario Torelli, 1976. L'arte dell'antichità classica. Romae et Augustae Taurinorum: Utet.
  • Bottini, Angelo, ed. 2006. Musa pensosa: l'immagine dell'intellettuale nell'antichità. Mediolani: Electa. ISBN 8837042191
  • Carter, M. J. 2006. Gladiatorial Combat: The Rules of Engagement. Classical Journal 102 (2): 97–114.
  • Coarelli, Filippo. 1989. Guida Archeologica di Roma. Mediolani: Arnoldo Mondadori Editore. ISBN 88-04-11896-2.
  • Coarelli, Filippo. 2000. Rom: Ein archäologischer Führer. Mainz: Verlag von Zabern. ISBN 3-8053-2685-8.
  • Coleman, Kathleen M. 1993. Launching into History: Aquatic Displays in the Early Empire. Journal of Roman Studies 83: 48–74.
  • Coleman, Kathleen M. 1990. Fatal Charades: Roman Executions Staged as Mythological Enactments. Journal of Roman Studies 80: 44–73.
  • Conforto, M. L., et alii. 1988. Anfiteatro flavio: immagine, testimonianze, spettacoli. Romae: Edizioni Quasar. ISBN 8885020909
  • Connolly, Peter, et Hazel Dodge. 1998. Die antike Stadt. Coloniae: Könemann. ISBN 3-8290-1104-0.
  • Connolly, Peter. 2005. Colosseum: Arena der Gladiatoren. Stutgardiae. ISBN 3-15-010551-X.
  • De Seta, Cesare. 2004. Il Colosseo: un simbolo della coscienza europea. Romae: Cosmopoli.
  • Di Macca, Michela. 1971. Il Colosseo: Funzione simbolica, storica, urbana. Romae: Bulzoni.
  • Fischer, Heinz-Joachim. 2001. Rom: Zweieinhalb Jahrtausende Geschichte, Kunst und Kultur der Ewigen Stadt. Coloniae: DuMont Buchverlag. ISBN 3-7701-5607-2.
  • Grimal, Pierre. 1961. À la recherche de l'Italie antique. Lutetiae: Hachette.
  • Hopkins, Keith, et Mary Beard. 2005. The Colosseum. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-01895-8.
  • Luciani, Roberto. 1990. The Colosseum: Architecture, History, and Entertainment in the Flavian Amphitheater, Ancient Rome's Most Famous Building, Anglice vertunt Alberto Gabba et George McClaud Meredith. Novara: Istituto geografico De Agostini. ISBN 8840208275
  • Lugli, Giuseppe. 1971. Das Flavische Amphitheater. Romae: Bardi.
  • Meijer, Fik. 2004. Gladiatoren: Das Spiel auf Leben und Tod. Düsseldorf: Artemis & Winkler. ISBN 3-7608-2303-3.
  • Pearson, John. 1973. Arena: The Story of the Colosseum. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0070490317.
  • Pescarin, Sofia. 2004. Rom: Antike Bauwerke der Ewigen Stadt. Coloniae: K. Müller. ISBN 3-89893-562-0.
  • "Amphitheatrum Flavium" in Samuel Ball Platner, A Topographical Dictionary of Ancient Rome (Londinii: Oxford University Press, 1929 ~ ~) pp. 6–11.
  • Wegerhoff, Erik. 2012. Das Kolosseum: bewundert, bewohnt, ramponiert. Berolini: K. Wagenbach. ISBN 9783803136404

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Amphitheatrum Flavium spectant.