Aloisius Nunes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Aloisius Nunes
Res apud Vicidata repertae:
Aloisius Nunes: imago
Nativitas: 5 Aprilis 1945; São José do Rio Preto
Patria: Brasilia

Officium

Officium: Brazilian senator, federal deputy of São Paulo, Minister of External Relations
Munus: Causidicus, Politicus

Consociatio

Factio: Brazilian Social Democracy Party

Memoria

Laurae: Grand Cross of the Order of the Condor of the Andes

Aloisius Nunes, vulgo plene Aloysio Nunes Ferreira Filho (natus ad São José do Rio Preto civitatis Paulopolitanae die 5 Aprilis 1945) est politicus Brasiliensis.

Alumnus est scholae iuridicae universitatis Paulopolitanae[pt]. Fautor eo tempore factionis communisticae, anno 1968 exilium in Francia petivit ubi apud universitatem Parisiensem studebat inquisitionesque oeconomicas perficiebat. Anno 1979 in patriam rediit. Anno 1992 ad praefecturam urbis Paulopolis vano candidatus est. Deputatus foderalis ab anno 1994, senator a die 1 Februarii 2011 fuit. Minister ab iustitia a die 14 Novembris 2001 ad 3 Aprilis 2002 meruit, praeside Ferdinando Henrico Cardoso. A die 7 Martii 2017 est minister a rebus externis, praeside ad interim Michaele Temer.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Renan Calheiros senator (ad sinistram) et Aloisius Nunes mense Octobri 2016 disputantes
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aloysium Nunes spectant.