Ernestus Araújo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ernestus Araújo
Res apud Vicidata repertae:
Ernestus Araújo: imago
Nativitas: 15 Maii 1967; Portus Alacer
Patria: Brasilia

Officium

Officium: Minister rerum externarum
Munus: Legatus

Ernestus Araújo, vulgo plene Ernesto Henrique Fraga Araújo (ad Portum Alacrem natus die 15 Maii 1967) est legatus et politicus Brasiliae.

Philologiae apud universitatem Brasiliensem studuit. Apud ministerium rerum externarum ab anno 1991 operam dabat, praecipue de rebus Mercatus communis australis[en] agens, nonnumquam Bruxellis et Berolini ad coniunctiones Europaeas favendas morans. Ab anno 2007 usque in 2010 Ottaviae missus est iuxta regimen Canadense. a praeside futuro Jair Bolsonaro selectus, a die 1 Ianuarii 2019 minister a rebus externis meret.

Mythistorias tres edidit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]