Jump to content

Alexius Novikov-Priboj

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Alexius Novikov-Priboj
Res apud Vicidata repertae:
Alexius Novikov-Priboj: imago
Alexius Novikov-Priboj: imago
Nativitas: 12 Martii 1877, 24 Martii 1877; Gubernium Tamboviense, Q16674745
Obitus: 29 Aprilis 1944; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Nomen nativum: Алексей Силантьевич Новиков

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Alexius Silae (Silantii) filius Novikov-Priboj (Russice Алексей Силыч (Силантьевич) Новиков-Прибой, tr. Aleksej Silyč (Silant'evič) Novikov-Priboj, vero nomine Новиков, tr. Novikov; natus die 12 Martii[1] 1877 in vico Matveevskoe tunc gubernii Tamboviensis, nunc regionis Resaniensis Russiae, mortuus die 29 Aprilis 1944 Moscuae) erat scriptor Russicus Sovieticus.

Vita et opera

[recensere | fontem recensere]

Annis 18991906 nauta classis Balticae Imperii Russici, Alexius Novikov in Bello Russo-Iaponico annorum 19041905 participavit. Pugnae navalis gravissimae ultimae belli illius (quae prope insulas Tsushima accidit) particeps, captus fuit. Postquam e captivitate domum rediit, anno 1906, summaria duo de pugna illa scripsit et, pseudonymo utens, in lucem edidit. Summaria illa confestim prohibita sunt in Imperio Russico, auctor autem annis 19071913 in demigratione colebat, opera sua litteraria tamen continuens, Maximum Gor'kij ut praeceptorem magistrumque suum habens.

Novikov-Priboj thema marina ut principale pro creatura sua sumpsit. Magnum opus eius, mythistoria nomine Tsusima («Цусима»), anno 1932 primo publicata, de praehistoria et eventis proelii notissimi illius Belli Russo-Iaponici narrat. Pro libro secundo mythistoriae illius, anno 1941, scriptor ornatus est Praemio Staliniano.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Novikov-Priboj spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия •