Latinitas bona

Alexius Leonov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alexius Leonov
Res apud Vicidata repertae:
Alexius Leonov: imago
Alexius Leonov: subscriptio
Nativitas: 30 Maii 1934; Listvyanka
Obitus: 11 Octobris 2019; Burdenko Hospital
Patria: Unio Sovietica, Russia

Officium

Munus: Gubernator aeroplani, Astronauta, pictor, Scriptor, fighter pilot, Artifex, explorator

Consociatio

Memoria

Laurae: USSR State Prize, Order of Lenin, Order of Karl Marx, Order "For Merit to the Fatherland" III class, Order "For Merit to the Fatherland" IV class, Order of the Red Star, Order "For Service to the Homeland in the Armed Forces of the USSR", 3rd class, Medal "For Strengthening of Brotherhood in Arms", Pilot-Cosmonaut of the USSR, Artur Becker Medal, Gold Medal Exhibition of Economic Achievements, Order of Friendship, Medal "In Commemoration of the 850th Anniversary of Moscow", Medal "Veteran of the Armed Forces of the USSR", Gold Star, Order of Lenin, Gold Star, Merited Master of Sports of the USSR, Hero of Socialist Labour, Order of Georgi Dimitrov, Order of the Flag of the Republic of Hungary, Lenin Komsomol Prize, Order of Merit (Ukraine), 3rd class, Medal "For the strengthening of friendship in arms", Hero of Labor, Gold Medal of Military Valour, Order "For Merit to the Fatherland" I class
Sepultura: Federal Military Memorial Cemetery
Alexius Leonov

Alexius Archippi filius Leonov (Russice Алексей Архипович Леонов, tr. Aleksej Archipovič Leonov; in pago Listvjanka nunc regionis Kemerovensis natus die 30 Maii 1934, Moscuae mortuus die 11 Octobris 2019), cosmonauta Sovieticus, fuit primus qui actiones extravehiculares in spatio cosmico perfecit. Bis (annis 1965 et 1975) titulo Herois Unionis Sovieticae, Praemio Publico URSS (anno 1981) nonnullisque aliis lauris ornatus est. Etiam notus est ut pictor et auctor nonnullorum librorum.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Alexius Leonov, cuius munus militare anno 1953 incepit, anno 1955 in Schola Militari Navigationis Aereae Educationis Initialis Gubernatorum Aeroplanorum Decima in urbe Kremenčug (Kremenčuk) regionis Poltavensis et anno 1957 in Schola Militari Navigationis Aereae Gubernatorum Aeroplanorum in urbe Čuguev (Čuhujiv) regionis Charcoviensis RSS Ucrainicae studia sua complevit, gubernator aeroplani militaris factus.

Anno 1960 in caterva prima cosmonautarum Sovieticorum acceptus, 18 et 19 Martii 1965 cum Paulo Beljaev volatum cosmicum in astronave Voschod-2 fecit, quo tempore e nave sua in spatium cosmicum primus e hominibus exiit. Anno 1968 studia in Academia Militari Aerea Ingeniaria in honorem Nicolai Žukovskij vocata complevit. Diebus a 15 ad 21 Iulii anni 1965 ut praefectus astronavis Sojuz-19 cum Valerio Kubasov volatum suum secundum cosmicum fecit atque volatum communem cum Apollone, astronave Civitatum Foederatarum, perfecit.

Ab anno 1991 in dimissione erat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Leonov spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!