Latinitas nondum censa

Vladimirus Komarov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Vladimirus Komarov
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Komarov: imago
Vladimirus Komarov: subscriptio
Nativitas: 16 Martii 1927; Moscua
Obitus: 24 Aprilis 1967; Regio Orenburgensis
Patria: Unio Sovietica

Officium

Munus: Gubernator aeroplani, Astronauta, military personnel

Memoria

Laurae: Order of Lenin, Hero of the Soviet Union, Order of the Red Star, Medal "For Battle Merit", Medal "For the Development of Virgin Lands", Pilot-Cosmonaut of the USSR, Gold Star, Hero of the Soviet Union, Gold Star, Q16654323
Sepultura: Kremlin Wall Necropolis

Vladimirus Michaelis filius Komarov (Russice Владимир Михайлович Комаров, tr. Vladimir Michajlovič Komarov; Moscuae natus die 16 Martii 1927, in regione Orenburgensi mortuus die 24 Aprilis 1967) fuit cosmonauta Sovieticus, praefectus astronavium. Volatum suum cosmicum primum diebus 12 et 13 Octobris 1964 cum Constantino Feoktistov et Bori Egorov in astronave Voschod-1 (Восход-1) perfecit. Hic fuit volatus primus, simul a grege cosmonautarum factus. Volatum suum secundum diebus 23 et 24 Aprilis 1967 in astronave Sojuz-1 (Союз-1) solus fecit, sed tempore descensus umbrellae descensoriae depravatae causa periit. Komarov fuit primus cosmonautarum, in volatu mortuorum. Titulo Herois Unionis Sovieticae (anno 1964 et anno 1967, post mortem) nonnullisque aliis signis laudis ornatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Komarov spectant.