Jump to content

Alexius Arakčeev

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Alexius Arakčeev
Res apud Vicidata repertae:
Alexius Arakčeev: imago
Alexius Arakčeev: imago
Nativitas: 23 Septembris 1769; Garusovo
Obitus: 21 Aprilis 1834; Gruzino
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Andrei Andrejewitsch Araktschejew; Elisaweta Andrejewna Witlizkaja
Coniunx: Anastasia Wasiliewna Khomutova
Familia: House of Arakcheyev

Insignia heraldica

Alexius Arakčeev: insigne
Alexius Arakčeev: insigne

Alexius Andreae filius Arakčeev (Russice Алексей Андреевич Аракчеев, tr. Aleksej Andreevič Arakčeev; natus in gubernio Novogardiensi Imperii Russici die 23 Septembris[1] 1769; mortuus Gruzino in vico gubernii Novogardiensis Imperii Russici die 21 Aprilis[2] 1834) fuit rerum militarium et politicarum peritus Russicus, qui fidem magnam imperatorum Pauli I et Alexandri I meruit, potestatem peculiarem in demidio secundo regiminis Alexandri I habuit. Anno 1797 baronis, anno 1799 autem comitis titulum obtinuit. Reformationes ad res tormentarias exercitus Russici introduxit, anno 1803 inspector tormentorum factus. Annis ab 1808 ad 1810 minister militaris Imperii Russici erat. Ab anno 1812 praefectus supremus Cancellarii Imperatoris Russici fuit. Ab anno 1817 officium praefecti supremi "coloniarum militarium" (quarum incolae se item ad res militares et agriculturam applicabant) tenebat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Arakčeev spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!