Latinitas bona

Alexander Grin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Alexander Grin
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Grin: imago
Nativitas: 23 Augusti 1880; Q195683
Obitus: 8 Iulii 1932; Q576937
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Officium

Munus: Scriptor, Poëta, Auctor, mythistoricus


Alexander Grin, vero nomine Alexander Stephani filius Hryniewski (Russice Александр Степанович Гриневский, Aleksandr Stepanovič Grinevskij; natus 23 Augusti 1880, mortuus 8 Iulii 1932) fuit scriptor Russicus Sovieticus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Natus est die 23 Augusti (11 Augusti secundum Calendarium Iulianum) anni 1880 in urbe Slobodskoi gubernii Viatcensis, in familia Stephani Hryniewski (Poloni genere, exsilio affecti ut particeps rebellionis illae Polonorum, quae in Imperio Russico anno 1863 accidit).

Anno 1896 studium suum in schola Viatcae complevit et Odessam migravit. Vagatus est, ut nauta et piscator favebat operi, in montibus Uralicis aurum parabat. Dein functus est militia, ubi anno 1902 adiectus est ad factione socialistarum-revolutionariorum. Annis 19031910, propter agitationem suam socialisticam, aliquoties arrestatus et imprisonatus est, etiam affectus est exsiliis, effugia perfecit.

Anno 1906 in lucem edidit fabulam suam primam nomine Meritum militis Panteleev («Заслуга рядового Пантелеева»), quae editio confiscata est a vigilibus ordinis publicae. Paulo post, activitatem politicam directam absistens, factus est scriptor professionalis, pseudonymo "Grin" utens.

Alexander Grin multas fabulas scripsit, quarum sunt, e.g., Vela coccinea («Алые паруса», narratio eius notabilissima, anno 1923 primo in lucem edita), Cor deserti («Сердце пустыни», anno 1923), Mundus fulgens («Блистающий мир», anno 1923), Via ad nusquam («Дорога в никуда», anno 1930).

Die 8 Iulii anni 1932 Alexander Grin obiit (in Crimaea, ubi ab anno 1924 habitabat), cancris pulmonum causa.

Fontes[recensere | fontem recensere]