Latinitas nondum censa

Alexander (Euripides)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Alexander (discretiva)

Alexander est tragoedia quam Euripides anno 415 a.C.n. protulit, hodie deperdita. Eodem die apud Dionysia tragoedias Palamedem et Troades fabulamque satyricam Sisyphum docuit et ob hanc tetralogiam secundas tulit.[1]

Alexander historiam Pridis praebet, qui nuper partus a patre Priamo et matre Hecuba reiectus a bubulcis educatus est in monte Ida. Adulescens Troiam reditus in ludis vincit et a parentibus recognitus in familiam recipitur, abnuente Cassandra quae ruinam urbis praedicit. E fabula Euripidea fragmenta fere 25 servantur, una cum hypothesi in papyro reperta.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Fragmenta (Francogallice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Euripides: Fragments edd. Christopher Collard, Martin Cropp (Cantabrigiae [Mass.]: Harvard University Press, 2008) vol. 1 pp. 33-75 (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
  • Euripides: Selected Fragmentary Plays, 2. Alexandros, Palamedes, Sisyphus, Oedipus, Andromeda, Antiope, Hypsipyle, Archelaus edd. C. Collard, M. J. Cropp, J. Gibert. Oxonii: Oxbow, 2004. ISBN 978-0-85668-620-7
  • Ruth Scodel, The Trojan trilogy of Euripides. Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht, 1980. ISBN 3-525-25156-4
  • Tragicorum Graecorum fragmenta. 2a ed., vol. 5: Euripides ed. E. C. Kopff. Goettingae 2004.