Alcina (persona)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alcina in illustratione Orlando furioso a Gustavo Doré facta.

Alcina est persona in carmine epico Orlando furioso a scriptore italico Ludovico Ariosto scripto.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Alcina saga et soror Morganae Logistillaeque est, insulam ficticiam ultra Columnas Herculis abitans. Alcina senex, turpis est sed cum arte magica ea se convertit atque formam iuvenilem assumit. Praeterea saga homines in bestias (simili modo Circi personae Odysseae) vel arbores mutat. Ante initium carminis Alcina militem Anglicum Astulphum allexit atque in myrtum communem mutat. Postea Rogerius, in insulam perventus, Astulphum servat (Liber VI) sed Alcina, formam iuvenilem habens, advenit. Alcina Rogerium allicit sed maga Melissa pervenit et mutat formam Alcinae, deinde Rogerius Astulphusque fugiunt (Liber VII).

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Anno 1625 compositrix Italica Francisca Caccini operam comicam La liberazione di Ruggiero dall'isola di Alcina fecit. Anno 1735 compositor Georgius Fridericus Handelius operam seriam Alcina fecit. Sopranista Italica Anna Maria Strada prima personam Alcinae tractavit. Alcina etiam persona operis Orlando, ab Antonio Vivaldi anno 1727 facta, est. Postea anno 1782 compositor Austriacus Iosephus Haydn operam Orlando Paladino fecit et sopranista Constantia Vandestrurla personam Alcinae tractavit cum primum opera acta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kisacky, Julia M., Magic in Boiardo and Ariosto, Peter Lang, New York, 2000.