Alcaeus (mythologia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

In mythologia Graeca Alcaeus[1], filius Persei et Andromedae, erat rex Tirynthis. Uxorem duxit Astydamian, filiam Pelopis, e qua genuit filium Amphitruonem et filiam Anaxo. Anaxo Electryoni patruo nupsit et mater Alcmenae fuit.

Ab Alcaeo Hercules saepe "Alcides"[2] vocatur necnon "Tirynthius heros" (quamvis Thebis natus) : nam filius Alcmenae erat, Amphitruonis uxoris. Nonnulli auctores etiam adfirmaverunt Alcaeum[3] primum nomen Herculis fuisse antequam angues necaret, vel Alcidem donec a Pythia Haracles appellatus est post necem primae uxoris Megarae[4].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Graece ΆλκαΊος
  2. Άλκείδης
  3. Nam Άλκαιος ab Άλκή derivatus est, id est "vi,vigore".
  4. Apollodori bibliotheca II,4,12