Adspirata bilabialis surda

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Adspirata bilabialis surda est pronuntiatio consonans, quae ceteroqui velut [p] appellatur, sed, resoluta clausura bilabiali, flumen aëris ex trachea per glottidem emeans subitam efficit adspirationem fricativae glottidalis surdae [h] similem, quem flatum in appellatione, si manum ori admoveamus, sentire possimus. Adspirata bilabialis surda pronuntiatio sui generis est, ex quo factum est, ut proprio [pʰ] symbolo Abecedarii Phonetici Internationalis notaretur.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Adspirata bilabialis surda ex his definitionibus phoneticis cognoscitur:

Adspirata bilabialis surda pronuntiatio pulmonea et oralis est, nam flumen aëris necessarium ad pronuntiandum e pulmonibus pressum solum per os exit.

Usus[recensere | fontem recensere]

In Latinitate urbana constat [pʰ] adspiratam una cum scriptione PH plerumque ex nominibus Graecis medio fere saeculo II a.C.n. in usum esse receptam,[1] quamquam, ut ait Quintilianus,[2] "diu deinde reservatum, ne consonantibus adspirarent, ut in Graccis et triumpis." Itaque diu ambiguum fuisse videtur, utrum ['triumpus] an ['triumpʰus] appelletur, sed ['triumpʰus] a Cicerone commendabatur.[3] Constat autem [pʰ] pronuntiationem a rustico sermone adeo alienam fuisse, ut vix semper intellegeretur: Quintilianus rusticum quendam testem narrat Amphīonem quidem non novisse, sed ubi primum Ampĭonem audisset, nosse de homine sibi noto agi.[4] In multis linguis [pʰ] inter /p/ phonematis allophona numeratur, ut puta in normata pronuntiatione Anglica, ubi incipiente verbo /p/ phonemati adspiratur: /pɪt/ → [pʰɪt], pit 'fovea'. Sunt etiam nonnullae linguae, in quibus phonetica inter [p] et [pʰ] distinctio significationibus distinguendis servit. Huius modi linguae sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Allen (1978: 26).
  2. Inst. 1.5.20.
  3. Orator 160.
  4. Inst. 12.10.57: "Prudenter enim qui, cum interrogasset rusticum testem an Amphionem nosset, negante eo detraxit adspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat."
  5. Ferguson & Chowdhury (1960: 31).
  6. Lee (1999: 120).
  7. Allen (1987: 18).
  8. Ohala (1999: 100).
  9. Zee (1999: 58).
  10. Tingsabath & Abrahamson (1999: 147).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allen, W. Sidney (1978). Vox Latina. A guide to the pronunciation of classical Latin. 2nd ed. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Allen, W. Sidney (1987). Vox Graeca. A guide to the pronunciation of classical Greek. 3rd ed. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Ferguson, C.A. & Chowdhury, M. (1960). The phonemes of Bengali. Language 36, 22-59.
  • Lee, Hyun Bok (1999). Korea. Handbook of the International Phonetic Association, 120-123. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Ohala, Manjari (1999). Hindi. Handbook of the International Phonetic Association, 100-103. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Tingsabath, M.R.Kalaya & Abrahamson, Arthur (1999). Thai. Handbook of the International Phonetic Association, 147-150. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Zee, Eric (1999). Chinese (Hong Kong Cantonese). Handbook of the International Phonetic Association, 58-60. Cambridge: Cambridge University Press.