Adrianus Romanus

E Vicipaedia
Wikidata Adrianus Romanus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 29 Septembris 1561; Lovanium
Obitus: 4 Maii 1615; Moguntiacum
Patria: Germania

Adrianus Romanus (Nederlandice Adriaan van Roomen), Lovanii 29 Septembris 1561 natus, Moguntiaci 4 Maii 1615 mortuus, fuit mathematicus Flandricus.

Vita[recensere | fontem recensere]

In Universitate Lovaniensi educatus, Lovanii, Herbipoli et Zamosciae docebat. Herbipoli canonicus ecclesiae sancti Ioanni erat. Trigonometriae quam maxime studuit; de sinibus et cosinibus problema suum in medium proposuerat, quod Franciscus Vieta solvit et problema suum de circulis Romano proposuit, quod Romanus per hyperbolas solvit,

Universae mathesis ideae, anno 1602 ab Adriano Romano editae, titulus

Opera[recensere | fontem recensere]

  • «Uranographia sive coeli descriptio» (Lovanii 1590)
  • «Ideae mathematicae pars prima, sive methodus polygonorum» (Antverpiae 1593)
  • «Parvum theatrum urbium...» (Francoforti 1595)
  • «In Archimedis circuli dimensionem expositio et analysis» (Herbipoli 1597)
  • «Speculum astronomicum» (Lovanii 1606)
  • «Canon triangulorum sphaericorum, brevissimus simul ac facillimus» (Moguntiaci 1609)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]