Universitas Catholica Lovaniensis (KUL)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Universitas Catholica Lovaniensis
Katholieke Universiteit Leuven
KU Leuven logo.svg

Sententia:"Sedes sapientiae"
Forma:Universitas catholica privata, condita anno 1834 Mechliniae
Facultas:8871
Discipuli graduandi:36 923
Discipuli graduati:3677
Locus:Lovanium, Belgica
Campus:Lovanium et Cortoriacum
Situs interretialis:www.kuleuven.be

Universitas Catholica Lovaniensis, Batave Katholieke Universiteit Leuven, acronymo KUL, est pars batavophona Universitatis Catholicae Lovaniensis anno 1968 in duas universitates divisae. Universitas pristina condita est anno 1834 ab episcopis catholicis Belgicis cum licentia papae Gregorii XVI data per breve 13 decembris 1833[1] in urbe Mechliniae et postea anno 1835 migravit in urbem Lovanium, in qua pars batavophona nunc semper sedem suam habet. (De origine, fundatione et historia universitatis annis 1835-1968 vide hanc paginam.)

Katholieke Universiteit Leuven nomen legale Batavum ab anno 1930 (quo primum neerlandica lingua facta est secunda lingua universitatis), quo vocatur pars neerlandica Universitatis Catholicae Lovaniensis erat et nomen partis batavophonae remanet.

Anno 1968 pars francogallice loquentium huius universitatis a novis legibus linguisticis expulsorum Novum Lovanium et Bruxellas migrare coacta est.

Sigillum[recensere | fontem recensere]

Sigillum

Sigillum universitatis generis neogothici anno 1909 creatum ab hoc anno varias mutationes habuit. Tempore, quo creatum est, anno 1909 non inerant numeri anni 1425, sed ab anno 1968 additus est numerus MCCCCXXV litteris romanis conscriptus. Ab anno 1993 tandem hic numerus conscribitur characteris arabicis 1425.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide verba brevis in pagina Universitas Catholica Lovaniensis.

Nexus interni

Universitates Belgicae
Royal Arms of Belgium.svg
Universitates sermonis BataviANTVERPIAE : Universitas Antverpiensis · KUL campus Antverpiae • BRUXELLIS : Universitas Libera Bruxellensis (VUB) · KUL campus Bruxellarum • GANDAVI : Universitas Gandavensis · KUL campus Gandavi • HASSELETI : Universitas Hasseletensis • LOVANII : Universitas Catholica Lovaniensis (KUL) • CORTORIACI : KUL campus Cortoriaci
Universitates sermonis FrancogalliciBRUXELLIS : UCLouvain campus Sancti Ludovici Bruxellis · Universitas Libera Bruxellensis (ULB) · UCLouvain campus Woluae · UCLouvain campus Sancti Aegidii • CAROLOREGII : UCLouvain campus Caroloregii • GEMBLACI : Universitas Leodiensis campus Gemblaci (Facultas agronomica Gemblacensis) • LEODII : Universitas Leodiensis • NOVI LOVANII : Universitas Catholica Lovaniensis (UCLouvain) • MONTIBUS : UCLouvain FUCaM · Universitas Montensis • NAMURCI : Universitas Namurcensis · UCLouvain campus Namurci • TURNACI : UCLouvain campus Turnaci