Achilles repertus (Rubens)

E Vicipaedia
Antonius van Dyck et Petrus Paulus Rubens, Achilles repertus, 1617–1618, pictura olearia in textili.

Achilles repertus est tabula a Petro Paulo Rubenio annis 1618 et 1619 picta. Re vera non ipse Rubenius depinxit, sed etiam Antonius van Dyck, eius discipulus. Hoc saepe fiebat, multos discipulos una operam dare cum Rubenio. Rubenius, praeter nomen quod dedit, emendavit parvula, res quasdam parvulas. Utut est, ad aetatem Barocam pertinet.

De fabula eiusque interpretatione Georgii Tárrega Garrido[recensere | fontem recensere]

Est motus, sunt multi colores micantes omnino, est varietas maxima colorum, prospectus optimus, et caelum caeruleum, album, quoque nubes sunt. Videntur se omnes tanquam movere, videtur potius tanquam ludus scaenicus, videntur omnes in theatro quodam versari. Nam illa femina, quae in media imagine est, se tanquam vertit et sumit gladium quendam. Illa tamen figura non femina, sed vir est. Et illae sunt feminae inter quas excellit quaedam mulier illustrissima, nam erat filia regis Lycomedis. Sunt in insula Scyro, quae dicitur, apud Graeciam et illic illa femina una cum aliis feminis ludit quodammodo. Sunt circumdati columnis ergo sunt in regia domo. Cernuntur columnae, etiam cernitur prospectus rursus, cernitur mare, cernuntur maeniana. Hic sunt duo viri, sed non videntur illi viri esse milites, videntur potius esse mercatores, nam merces offerunt. Illi mercatores sunt Ulixes et Diomedes, heroes Graeci. Illic sunt quia quaerebant Achillem. Nam Achilles occultabatur in illa insula, sed Achilles erat vestitus specie feminea. Erat occultatus, quia mater eius, Thetis, maxime timebat et maxime sollicitabatur, quia bene sciebat Achillem moriturum esse Troiae; ergo volebat, iam inde ab initio voluit eum occultare in illa insula. Venit illa Thetis multo antea et occultavit Achillem in illa insula et Achilles erat ornatus muliebribus vestibus et nemo poterat agnoscere. Ulixes tamen et Diomedes, qui audiverant a Calchante se non posse vincere Troiae sine Achille, debebant arcessere Achillem. Venerunt et dixerunt: "Quis est Achilles? Nam omnes videntur feminae." Ergo dixerunt: "Quid faciamus?" Praebuerunt cistam, in qua multa erant; erant merces muliebres, erat lana, erant acus et multa alia, sed etiam erat scutum, etiam erat gladius. Dixerunt: «hic habetis, eligite, sumite». Ergo feminae (tunc temporis) omnes elegerunt merces femineas, sed Achilles audivit tubicinem et ille subito sumpsit gladium et dixit: "gloria! gloria mihi!" et illi dixerunt: "Ecce, ille est Achilles. Veni nobiscum». Achilles dixit: «sum Achilles, veniam Troiam." Ille venit Troiam et illic Troiae mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]