Acadiana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vexillum Acadianae.
Layafette Ludovicianae, maxima urbs Acadianae.
Paroeciae Acadianae.

Acadiana[1] (Francogallice L'Acadiane) est regio Ludovicianae ubi magna multitudinis francophonae pars habitat. Multi sunt proles indigenarum Acadiae qui nunc se Acadianos appellant. E sexaginta quattuor paroeciarum quae Ludovicianam civitatem Civitatum Foederatarum constituunt, viginti duae, cum aliis culturae similis paroeciis vicinis, hanc regionem continent.[2]

Vocabulum Acadiana primum adhibitum est mediis annis 1950 a Crowley Daily Signal, diario Crowley in vico Ludovicianae constituto, ut regionem Acadiae Paroeciae attingeret.[3]

Thomas J. Arceneaux, professor in Universitate Ludovicianae Meridioccidentalis, quae nunc Universitas Ludovicianae apud Lafayette est, vexillum Acadianum anno 1965 designavit,[4] elementis ad visum pertinentibus in sigillo universitatis utens. Potestas legifera Ludoviciana hanc formam anno 1974 rite sanxit.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "The Cajun Kingdom Of the Bayou," The New York Times, 27 Ianuarii 1991.
  3. Bernard 2003:79.
  4. "The Acadiana Flag" 
  5. House Concurrent Resolution 143, 5 Iulii 1974 sanctum), Bernard 2003:167.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bernard, Shane K. 2003. Cajuns: Americanization of a People. Iacksoniae:: University Press of Mississippi.

Nexus interni