Gasto Waringhien

E Vicipaedia
Wikidata Gasto Waringhien
Res apud Vicidata repertae:
Gasto Waringhien: imago
Gasto Waringhien: imago
Nativitas: 29 Iulii 1901; Insula
Obitus: 20 Decembris 1991; Circumdarium XIII Lutetiae
Patria: Francia

Familia

Genitores: Arthur Waringhien; Élise Sophie Waringhien
Coniunx: Andrée Delebarre-Waringhien

Gasto (Gaston) Waringhien (natus die 20 Iulii 1901 Insulae, mortuus die 20 Decembris 1991 Lutetiae) philologus, historicus, scriptor Francogallus fuit qui Esperanticae motioni multa pretiosa donavit. Pseudonyma eius fuerunt Georges E. Maura, A. Nurak et A. Papadiamantopoulos.

Vita[recensere | fontem recensere]

Waringhien professor universitarius fuit Turonibus et in Lyceo Lakanal Cellis. Iuvit in exarandis multis operibus linguisticis (e.g. apud Le français élémentaire commissariis ministerialibus Gougenheim instigantibus sive apud Le Grand Larousse encyclopédique[1]).

Actiones in Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Waringhien cursus varios linguae Esperanticae habuit, multa pepigit, opera convertit. Academia Esperantica eum praesidem sibi servavit annis inter 1963 et 1979. Moderator vicarius periodici "Literatura Mondo" necnon moderator princeps commentariorum qui inscribebantur "La Nica Literatura Revuo" fuit. Poesim in Esperanticum idioma transduxit praesertim e lingua Francogallica sed etiam e linguis Anglica Theodiscaque. Symbolas quoque attulit florilegio Angla Antologio conficiendo. Glossarius summus fuit operam dans pro operibus Plena Vortaro (1930 et in editionibus sequentibus), Plena Ilustrita Vortaro (1970), Granda Vortaro Esperanta-Franca (1957). In photographemate anni 1966 Waringhien cum fastu et tosta fasciculos ad glossarium Plena Ilustrita Vortaro de Esperanto/PIV pertinentes praesentat.

Una cum Colomano Kalocsay Hungaro auctor fuit grammaticae praetitulatae Plena Gramatiko (1935), quae postea nuncupata est Plena Analiza Gramatiko (in quinta editione anno 1985). Vox eius auditur in initio pelliculae Esperanticae Angoroj (1964; moderante Iacobo Ludovico Mahé), ubi in argumenta introducit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Parnasa Gvidlibro (cum Colomano Kalocsay, 1932)
  • Symbolae ad anthologiam Dekdu Poetoj, 1934
  • Manifeste des Anationalistes (conversio Francogallica - una cum Avid - manifesti esperantistarum non nationalium), 1935.
  • Plena Analiza Gramatiko (cum Colomano Kalocsay, 1935, 1938, 1981, 1985)
  • Facilaj esperantaj legaĵoj (velut redactor, 1935)
  • Maksimoj de La Rochefoucauld (velut interpres, 1935)
  • A.B.C. d' Espéranto (1945, 1967)
  • Leteroj de L.L.Zamenhof (velut redactor, 1948)
  • Poemoj de Omar Kajam (velut interpres, 1953)
  • Eseoj I: Beletro (originalia, 1956)
  • La floroj de l' malbono (velut interpres redactorque, 1957)
  • Kantoj kaj romancoj (velut interpres, cum Colomano Kalocsay)
  • La trofeoj (velut interpres, 1977)
  • Tra la parko de la franca poezio: La renesanca periodo / La klasika periodo (velut interpres, 1977/1980)
  • Unuversaj universoj
  • La ĥimeroj (velut interpres, 1976)
  • Lingvo kaj Vivo (meditationes, 1969)
  • Ni kaj ĝi (meditationes, 1972)
  • 1887 kaj la Sekvo (meditationes, 1980)
  • Kaj la ceter' - nur literaturo (meditationes, 1983)
  • Duonvoĉe (poesis originalis, 1939 et 1963)
  • Beletro, sed ne el katedro (Anversae, editio altera 1987)
  • Alilingvaj erotikaj poemoj (post mortem)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andreas Cherpillod, Gaston Waringhien, héraut de la langue internationale, La Blanchetière, Courgenard, 2000 (editio anastatica 2015)
  • Reinardus Haupenthal (editor): Li kaj Ni. Festlibro por la 80a naskiĝtago de Gaston Waringhien, Anversae 1985

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]