Abbatia Territorialis Beatae Mariae Cryptaeferratae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Abbatia Territorialis
Beatae Mariae Cryptaeferratae
Abbazia territoriale
di Santa Maria di Grottaferrata
Ecclesia Catholica Byzantina
Grottaferrata -facade.jpg
Regio ecclesiastica Latium
Provincia ecclesiastica Dioecesis Apostolicae Sedi
immediate subiecta
Tabulae geographicae
Frascati diocesi.png
Flag of None.svg
Indicia fundamentalia
Abbas: Sedes vacans
Abbas Emeritus: Aemilianus Fabbricatore
O.S.B.I.
Numerus paroeciarum: 1
Area: 1 km²
Numerus incolarum: 12 (2016)
Numerus catholicorum: 12 (2016)
Portio: 100 %
Erectio: 26 Septembris 1937
Ritus: Byzantinus
Cathedralis: S. Mariae Cryptoferratensis
Inscriptio cursualis: Corso del Popolo 128,
00046 Grottaferrata [Roma],
Italia
Pagina interretialis: Pagina interretialis
Dioeceses Ecclesiae Catholicae in Italia

Abbatia Territorialis Beatae Mariae Cryptaeferratae seu Abbatia Territorialis Sancti Nili Rossanensis (Italiane: Abbazia territoriale di Santa Maria di Grottaferrata) est abbatia territorialis Italiae Apostolicae Sedi immediate subiecta, quae ad regionem ecclesiasticam Latii pertinet.

Abbatia in regione Latio, in provincia Romana ac in municipio Cryptoferratensi sita. Abbatiae sedes ad ordinem Basilianum Italiae seu Cryptoferratensem pertinet.

Gubernatio[recensere | fontem recensere]

Die 4 mensis Novembris anno 2013 a papa Francisco munus regiminis abbatiae episcopo Marcello Semeraro delatum est, quem Administratorem Apostolicum ad nutum Sanctae Sedis fecit. Praecessor eius fuit Archimandrita Aemilianus Fabbricatore O.S.B.I.

Historia[recensere | fontem recensere]

Abbatia anno 1004 ab Sancto Nilo Rossanensi (910-1004) condita est. In duobus primis saeculis possessionibus ac privilegiis munificentissime exornata postea bellis nobilium, exilio papae Avennico aliisque calamitatibus, in quibus schisma paparum invicem se obtrectantium praecipue mentione dignum est, magnis affecta est incommodis. Post haec papae varia iura et instituta abbatiae statuerunt. Abbata Cryptoferratae condita quinquaginta annos ante illud schisma, quo ecclesia graeca a latina separata est, quamquam semper papae romanae oboediens erat, tamen cultum byzantinum et linguam graecam observabat. Nostris diebus ex numerosis monasteriis cultus byzantini in Italia una ac sola permansit.

Monachi collectionem claram codicum lingua Graeca scriptorum custodiunt. Ibi et officina ad codices et manuscripta restauranda a re publica instituta est. In museo nonnullae statuae excellentissimae aetatis Graecae classicae monstrantur.

Ecclesia cathedralis[recensere | fontem recensere]

  • Ecclesia cathedralis S. Mariae Cryptaeferratensis

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Abbatiam Territorialem Beatae Mariae Cryptaeferratae spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana Haec stipula ad Ecclesiam Catholicam Romanam spectat. Amplifica, si potes!