Jump to content

Sedes vacans

E Vicipaedia
Vexillum Sanctae Sedis sede vacante monstrans umbraculum (Italiane ombrellino) et claves Petri

Sedes vacans est tempus inter papae aut alii episcopi sive mortem sive renuntiationem et successoris eius electionem.

Apostolica Sedes dum vacat, regimen Ecclesiae concreditur Cardinalium Collegio dumtaxat circa negotia ordinaria et ea quae differri nequeunt, et circa praeparationem earum omnium rerum quae ad novi Pontificis electionem necessariae sunt (cf. can. 349 CIC).

Tempore Sedis vacantis agentur Cardinalium Congregationes duplicis generis: altera generalis, seu totius Collegii usque ad ineundam electionem, altera particularis. Congregatio particulares constat Cardinale Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario et tribus Cardinalium, uno ex quoque ordine, sorte ductis inter Cardinales electores qui Romae tunc adsunt. Horum trium Cardinalium, qui Assistentes appellantur, officium tertio iam die transacto omnino cessat, in eorumque locum, etiam sortitione, alii succedunt post initam quoque electionem, eodem temporis praestituto fine. Tempore electionis res gravioris momenti, si casus fert, a conventu Cardinalium electorum decernuntur.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!