Roman numeral 10000 CC DD.svg

2001: A Space Odyssey

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imago ex 2001: A Space Odyssey.

2001: A Space Odyssey ('De anno 2001: caeleste iter operosum') est pellicula utopica anno 1968 edita. Docti Instituti Pellicularum Americanarum homines hanc pelliculam, quae a Stanleio Kubrick moderatore cinematographico Americano ducta est, inter centum celeberrimas enumerant.[1] Pellicula Vasingtoniae in Districtu Columbiae die 2 Aprilis 1968 primum exhibita est.[2] Pellicula visi quam verbi opibus experientiam creare conatur, musicam Richardi Strauss, Aram Khachaturian, Georgii Ligeti et alia continens. Quamquam duas horas et quadraginta minutas continet, tantum quadraginta minutas dialogi habet.[3] Critici certi pelliculam detraxerunt quando pellicula theatris primum perfecta est. Nunc pellicula ob scientiam accuratam modosque narrandi experimentales valde collaudatur.

Argumentum navigationem astronautae ad planetam Iovem et defectionem machinae HAL explorandam tractat, multasque evolutionis humanae et intellegentiae artificialis conceptiones exhibet.[4] Principio pelliculae simiae tempore Pleistocaeno monolithum nigrum inveniunt; denique in intellegentia crescunt. Postea astronauta foramen vermis exploratum astronave proficiscitur, navigando colores phaenomenaque cosmica videns. Tandem se cubiculo apparitum albo esse sentit atque infante magno renascitur. Pellicula lemmata operis Also sprach Zarathustra, a Friderico Nietzsche philosopho Germanico scriptum, ostendit ut superhominis progressionem exploret.[5] Musicam Richardi Strauss ad conceptiones philosophicas significandas per pelliculam adhibet.[6]

Histriones[recensere | fontem recensere]

Inter histriones sunt:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

De hac pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Notae[recensere | fontem recensere]