Celeborn, Dominus Lothlorienis. Coniunx Galadrielis et pater Celebríanis.
Fëanor filius Finwëis et Mírielis. Feanor Silmarilles creat in Aetate Prima. Nerdaneli filia Mahtanis nubit. Filios septem pariunt: Maedhros, Maglor, Celegorm, Caranthir, Curufin, Amrod et Amras.
Fëanor est persona in legendario Tolkien inventa, qui inter maximos momenti est in The Silmarillion, nam ille artifex est illarum gemmarum a quibus liber nomen suum accipit, scilicet silmarilles. Primogenitus erat regis omnium Noldor Finwë et eius uxoris Míriel Serindë, quae post eius partum, vi spiritus extincto, vita defuncta est. Uxore mortua, Finwë alteram duxit, quae duos minores natu filios ei genuit, scilicet Fingolfin et Finarfin, duasque filias, Findis et Írimë. Fëanor autem habebatur potentissimus omnium Alforum, eo quod virtute, fortitudine, sapientia, facultate, omnibusque aliis bonis eminuit inter alios sui generis. Ex Silmarillibus tribus quae effecit earumque raptu et reditu thema praecipuum The Silmarillion constat. His raptis, haud parvam partem alforum trans mare duxit in Terram Mediam, ubi per annos bellaverunt et inter se et contra Morgoth ut silmarilles redimerent. Fëanor ipse occisus est a Gothmog in Dagor-nuin-Giliath, quod interpretatus est bello sub stellis, nam eo tempore nondum facti erant sol et luna. Genuit Fëanor filios septem: Maedhros, Maglor, Celegorm, Caranthir, Curufin, Amrod et Amras.
Lúthien, etiam nomine Tinúviel (Sindarin: "luscinia"), filia Thingolis et maiaMelianis est. Luthien Bereni homini nubit. Luthien mater Dioris et avia Elwingis (mater Elrondis et Elrosis) est.
Elrond Peredhel, Dominus Karningulis. Filius Eärendilis et Elwingis, et frater Elrosis. Elrond coniunx Celebríanis et pater Elladanis, Elrohiris, et Arwenis est. Duo anni post Bellum Anuli Elrond it ad Amanem.
Elros filius Eärendilis et Elwingis, et frater Elrondis est. Rex Numenoris primus; nomen regis suus Tar-Minyatur est.
Elendil filius Amandilis, homo Numenoris et Dominus Andúniëis est. Isildur et Anárion filii sui sunt. Post casum Numenoris eunt ad Terram Mediam, ubi Elendil creat regnum Arnor et filii sui creant regnum Gondor.