Gollum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gollum, a Tolkien ipso pictus

Gollum est persona e legendario Tolkien orta. Antique Hobbit erat, Smeagol nomine; necavit consobrinum suum Deagol, cum is invenisset Anulum Unium, ad Anulum ipsum raptandum. Potestas Anuli eum corrupsit et monstrum, odium luci Solis Lunaeque habente, mutavit."

Gollum, in libro Hobbitus Ille, in cavernis Bilbo Baggins hobbitus invenit Anulumque. Gollum hobbitum apprehendit et certamen aenigmatum incipit ut hobbitum sumat an relinquat. Bilbo victor fit et cum anulo tutus discedit.

In libris Dominus Anulorum iterum apparet Gollum. Cum Comitatu Anuli breve tempus procedit. Videntur Smeagol originalis et Gollum corruptus inter se vehementer colloqui. Fine librorum in ignes Montis Mortis apud Mordorem cum anulo comburitur et a Frodone Baggins maledicitur.

Gollum saepissime et famose anulum "pretiosum" sive "pretiosum meum" vocat et ad anulum ipsum alloquitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Personae ficticiae Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes!