Geographia Legendarii Tolkien

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Geographia Legendarii Tolkien est geographia mundi fictivi ab I. R. R. Tolkien excogitati.

est mundus omnium rerum quae sunt. In est terra, nomine Arda. a deo Eru Ilúvatare creata est. In Arda sunt continentes Aman et Terra Media. Terra Media et Aman separabantur a Mari Magno (Sindarin: Belegaer).

Terra Media[recensere | fontem recensere]

Terra Media (Anglice: Middle-Earth) est continens magna in orienti Ardae.

Regiones magnae Terrae Mediae sunt Beleriand, Eriador, Rhovanion, Rhûn, Harad.

Beleriand erat in occidenti Terrae Mediae in Aetate Prima; delebatur fine Aetatis Primae; subsequens est sub Mari Magno.

Inter Eriadorem et Rhovanionem sunt Montes Nebulosi (Anglice: Misty Mountains, Sindarin: Hithaeglir). In occidenti Eriadore, inter Beleriandem et Eriadorem (deinde Mare Magnum et Eriadorem) sunt Montes Caerulei (Anglice: Blue Mountains, Sindarin: Ered Luin).

Aquae[recensere | fontem recensere]

Anduin (Sindarin "fluvius longus") est fluvius magnus et longissimus qui transfluit Rhovanionem et in Mare Magnum fluit. Ex boreale oritur, inter Montes Nebulosos et Silvam Tenebricosam fluit, cataracta Rauros transfluit, et inter Montes Candidos et Montes Umbrae et in Mare Magno fluit.

Mitheithel (Sindarin "fons canus") est fluvius in Eriadore qui oritur in Montibus Nebulosis. Fluvius Bruinen etiam oritur in Montibus Nebulosis et in fluvium Mitheithel fluit. In valle Bruinenis est oppidum Albicae Karningul. Fluvius Glanduin (Sindarin "fluvius limitis") etiam oritur in Montibus Nebulosis. Fluvius Gwathló aut Gwathir (Sindarin "fluvius umbraticus", Adunaica: Agathurush) oritur in fluvios Mitheithel et Glanduin et in Mare Magno fluit.

Arnor[recensere | fontem recensere]

Arnor est regnum in Terra Media. Arnor erat in Aetate Tertia. Incolae Arnoris sunt Homines. Rex primus erat Elendil, qui post casum Numenoris it ad Terram Mediam, ubi Elendil creat regnum Arnor et filii sui creant regnum Gondor.

Post Bellum Anuli regnum Arnoris et Gondoris fit.

Gondor[recensere | fontem recensere]

Gondor (Sindarin "terra lapidis") est regnum in Terra Media. Gondor erat in Aetate Tertia. Incolae Gondoris sunt homines. Reges primi erant fratres Isildur et Anárion filii Elendilis, qui post casum Numenoris eunt ad Terram Mediam, ubi creant regnum Gondor et pater suus creat regnum Arnor.

Primum Gondoris caput erat Osgiliath (Sindarin, 'Castellum Astrorum'), secundum est Minas Tirith (Sindarin, 'Turris Vigiliae'; antea Minas Anor 'Turris Solis').

Regiones Gondoris sunt Ithilien, Anórien, Calenardhon (deinde Rohan regnum), Enedwaith, Anfalas, Belfalas, Dor-en-Ernil, Lebennin, Lossarnach, Vallis Morthondis (Anglice: Morthond Vale), Lamedon, Vallis Ringlóis (Anglice: Ringló Vale), Gondor Australis (Anglice: South Gondor).

In Gondore (deinde inter Gondorem et Rohanem) sunt Ered Nimrais (Sindarin: "Montes Candidi", Anglice: White Mountains).

Post Bellum Anuli regnum Arnoris et Gondoris fit.

Rohan[recensere | fontem recensere]

Rohan (Rohirrica vera: Lôgrad) est regnum in Terra Media in Aetate Tertia. Antea terra regni erat provincia borealis Gondoris nomine Calenardhon.

Incolae Rohanis sunt Homines, nomine Rohirrim (Sindarin "domini equi", sg. Rohir) aut Eorlingas ("filii Eorlis", qui erat sui rex primus). Rohirrim orti sunt e populis Éothéod (Rohirrica vera: Lohtûr) de borealibus Terrae Mediae regionibus.

Erebor[recensere | fontem recensere]

Erebor (Sindarin: "Mons Solus") est mons in Rhovanione.

In Aetate Tertia Erebor fit regnum Nanorum. Incolae regni Ereboris sunt Nani.

Mirkwood (Rhovanion)[recensere | fontem recensere]

Mirkwood (Anglice: "Silva Tenebricosa") est silva magna in Rhovanione.

Mordor[recensere | fontem recensere]

Mordor (Sindarin "Terra Atra", Quenya "Terra Umbrae") est regio Terrae Mediae in terra fictiva Arda loquitur. Dominus Mordoris Sauron est. Mordor erat in orienti Terrae Mediae, in Aetate Secunda et Aetate Tertia.

Castrum Sauronis est Barad-dûr (Sindarin "turris obscura", Lingua Atra: Lugbúrz).

Montes circum Mordorem sunt Ephel Dúath (Sindarin "Montes Umbrae") et Ered Lithui (Sindarin "Montes Cineris"). Inter Montes Umbrae et Montes Cineris est Morannon (Sindarin "Porta Atra"). Regio borealis-occidens Mordoris est planitia nominatur Gorgoroth. In Planitia Gorgorothis est Mons Fati (Anglice: Mount Doom; Sindarin Amon Amarth "Mons Fati", Orodruin "mons igneus/ignitus"). In Monte Fati est Sammath Naur (Sindarin "camera ignis"; Anglice: Cracks of Doom).

In Mordore australi est lacus magnus aut mare Núrnen nomine. Planities in Mordore australi et circum Mare Nurnense nominatur Nurn, terra fecunda et irrigatur fluviis, ubi servi humani[1] et agricolae Orcenses cultivant latifundos, praecipue ruborum idaeorum, ut pro exercitibus Sauronis cibum faciant.

Linguae sunt Lingua Mordoris et Lingua Communis.

Karningul[recensere | fontem recensere]

Karningul (Anglice: Rivendell; Lingua Communis: Karningul; Sindarin: Imladris) est oppidum Albicae fundatur in Aetate Secunda in Eriadore in occidenti Terrae Mediae. Karningul in valle fluvii Bruinen est.

Dominus Karningulis est albus Elrond Peredhel.

Lothlorien[recensere | fontem recensere]

Lothlórien (Sindarin "flos somnii"), aut nomine brevius Lórien aut etiam nomine Silva Aurata, est oppidum Albicae fundatur in Aetate Secunda in Rhovanione in Terrae Mediae.

Domini Lothlorienis sunt albi Domina Galadriel et coniunx Dominus Celeborn.

Suzat[recensere | fontem recensere]

Suza aut Suzat (Anglice: The Shire "comitatus"; Lingua Communis: Sûza, Sûzat; Sindarin i Drann) est terra in Eriadore in occidenti Terrae Mediae. Incolae sunt Hobbites.

Suza erat in Aetate Tertia. Ea divisa est in regiones quattuor "Quartarii" nominantur.

Bree-terra[recensere | fontem recensere]

Bree-terra (Anglice: "Bree-land") est terra in Eriadore in occidenti Terrae Mediae. Incolae sunt Hobbites et Homines.

Vici sunt Bree, Staddle, Combe, et Archet.

Aman[recensere | fontem recensere]

Aman est continens in occidenti Ardae. In Amane continente sunt regiones Valinor ("terra Valarum") et Eldamar. Incolae Valinoris sunt Valar et Maiar multi, incolae Eldamaris sunt Alfi.

In orienti Amanis est insula Tol Eressëa ("insula sola"). Incolae sunt Alfi.

Numenor[recensere | fontem recensere]

Numenor (Quenya: Númenor / Númenórë, Adunaic: Anadûnê, "terra occidentalis"; Quenya: Atalantë, Adunaic: Akallabêth, "casum") est insula magna, quae in Mari Magno est. Ea erat in Aetate Secunda. Incolae sunt homines.

Numenor divisa est in regiones sex, quae sunt regiones laterales Forostar, Andustar, Hyarnustar, Hyarrostar, Orrostar, et regio medialis Mittalmar. Caput Numenoris erat Armenelos. Andúnië in Andustare urbs et portus est. Rómenna est portus maximus.

Mons medialis magnus Numenoris est Meneltarma.

Rex Numenoris primus erat Elros Tar-Minyatur. Post Numenoris casum Elendil Dominus Andúniëis et filii sui, Isildur et Anárion, eunt ad Terram Mediam, ubi Elendil creat regnum Arnor et filii sui creant regnum Gondor.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dominus Anulorum, Liber VI, capitulum 2

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Legendarium spectant.