Stela

E Vicipaedia
Stela Aegyptia (Museum Lupariense)

Stela (Graece στήλη) est cippus aut pila in modum columnae erecta, interdum in fultura posita, saepissime ex lapide angulari aut rotundato facta, litteris inscripta sive imaginibus ectypis incisa. Stelae paene omni in orbe terrarum reperiuntur.

Apud antiquos[recensere | fontem recensere]

Stela vocabulum a Graeco sermone mutuatum est. A principio στήλη lapidem ad quamvis structuram fulciendam positum significavit.[1] Quae significatio adhuc apud Homerum refertur: Il. 12.259 enim Hectorem cum Troianis narrat vectibus labefactavisse anterides vel crepidines prominentes turrim Achaeorum fulcientes (στήλας τε προβλῆτας ἐμόχλεον). Plerumque tamen stela idem valebat ac cippus sepulcralis, ut iam apud Homeri Il. 16.457–675, ubi stela, etiam tum lapis simplex et inornatus,[2] honor mortuorum (γέρας θανόντων) appellatur. Stelae sepulcrales Atticae saeculo septimo et antea fuerunt tabulae lapideae politae, sed a saeculo sexto ectypis aut picturis ornatae sunt, sicut Stela Aristionis, anno fere 530 a.C.n. facta, et Stela Hegesus, anno fere 400 a.C.n. composita. Stelae saepe nomine defuncti instructae ornamentisque decoratae sunt. Huiusmodi stelae praeter Atticam etiam in Ionia insulisque nec non in aliquibus Graeciae septentrionalis locis reperiuntur. Sed praesertim Attica ectypa sepulcralia, quae saeculo sexto et exeunte saeculo quinto confecta sunt, summo artificio excellunt. Saeculo sexto primum sphinx deinde corona palmata (ἀνθέμιον) in summa stela poni solebat. Saeculo quinto, stelae latiores et sedentium stantiumque hominum figurarum capaces factae sunt, donec exeunte saeculo quarto lege poscente superbientium cipporum confectio desiit.

Ab exeunte saeculo septimo, stelae lapideae et aëneae,[3] rarius etiam ligneae,[4] ad decreta aliaque documenta proferenda et divulganda adhibitae sunt.

Romani autem antiqui stelas sepulcrales separatim erectas vix cognoverant, sed ectypa in structuram sepulcralem instruebant.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dorice στάλα, Aeolice στάλλα, quas constat propius esse a forma Proto-Graeca *στάλ-να̅, quae una cum vocabulo Saxonico antiquo stollo 'fulcrum, fultura', e vocabulo Protoindoeuropaeo *stl̥-nā 'fulcrum' orta est.
  2. Friis Johansen (1951: 65–67).
  3. Thucydides 5.47.11.
  4. IG I2 314.130.
  5. Toynbee (1996: 248–50).

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Friis Johansen, Knud (1951) The Attic grave-reliefs of the classical period. An essay in interpretation. Köbenhavn: Munksgaard.
  • Möbius, Hans (1929) Stele. Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft III A:2, 2307-2325.
  • Richter, Gisela Marie Augusta (1961) The archaic gravestones of Attica. New York: Phaidon Press.
  • Toynbee, Jocelyn M. C. (1996) Death and burial in the Roman world. Baltimore: Johns Hopkins University Press. [Editio prima 1971.]