Yukiya Amano

E Vicipaedia
Wikidata Yukiya Amano
Res apud Vicidata repertae:
Yukiya Amano: imago
Yukiya Amano: imago
Nativitas: 9 Maii 1947; Yugawara
Obitus: 18 Iulii 2019; Vindobona
Patria: Iaponia

Yukiya Amano seu litteris Iaponicis 天野 之弥 Amano Yukiya (Yugawara in urbe die 9 Maii 1947 natus; mortuus die 18 Iulii 2019) fuit legatus Iaponiae et politicus internationalis.

In urbe nativa educatus alumnus fuit universitatum Tokiensis, Liberi Comitatus et Nicaeënsis. Apud ministerium rerum externarum Iaponense ab anno 1972 operam dedit, in urbibus Vientianam, Vasingtoniam, Bruxellas interdum missus, Massiliae in Francia consul generalis Iaponensis merens. Saepius autem de rebus atomicis laborabat. Anno 2005 iuxta procurationem energiae atomicae internationalem legatus est praesesque gubernatorum procurationis merebat, quo tempore praemium Nobelianum pacis huic decretum est. Anno 2009 rector eiusdem procurationis electus est. Quod officium usque ad mortem retinebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Yukiya Amano spectant.
Rectores procurationis energiae atomicae internationalis