Versio ad litteram

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Versio ad litteram (sigla: ad lit.) est modus textus ex altera in alteram linguam "verbum pro verbo" traducendi. Haec notio iam antiquitate invenitur (Augustinus: De Genesi ad litteram), saepius autem a saeculo undevicesimo. Interdum versione ad litteram sensus, qui lingua originali expressus erat, amittitur, ut puta in verbo Theodisco "Kindergarten": Ad litteram est "hortus liberorum", re vera autem quodam propaedeuticum primum annum scholasticum antecedens denotat.