Triumphi Caesaris (Mantegna)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Triumphi Gai Iulii Caesaris

No. 1: Tabulae
No. 2: Signa
No. 3: Tropaea et spolia
No. 4: Vasa
No. 5: Elephanti
No. 6: Arma et praeda
No. 7: Captivi
No. 8: Musici
No. 9: Caesar ipse
No. 10: Senatores

Triumphi Caesaris sunt series tabularum pictarum ab Andrea Mantegna anno fere 1486 iussu Friderici I Gonzaga seu potius Francisci II incepta, anno fortasse 1492 (et pro certo ante annum 1505) perfecta, ut in Palatio Ducali iuxta Mantua ostendentur. Ibi usque ad annum 1629 manserunt et a Georgio Vasari artium historico laudatae sunt. triumphum unum depingere praetendunt e serie triumphorum quinque in quo annis 46 et 45 a.C.n. Gaius Iulius Caesar victorias suas celebravit. Tabulae novem in serie comprehensae sunt; hodie supersunt ad collectionem regalem Britannicam pertinentes et apud Palatium Hampton Court monstratae, sed saepius et inconsulto renovatae iamque fragilissimae. Exstant et exemplaria earundam tabularum ab aliis facta. Tabula decima nunquam confecta est sed nobis cognoscitur in versione post adumbrationem pictoris impressa.[1]

In questa opera si vede con ordine bellissimo situato nel trionfo, la bellezza e l'ornamento del carro; colui che vitupera il trionfante, i parenti, i profumi, gl'incensi, i sacrifizii, i sacerdoti, i tori pel sacrificio coronati e prigioni, le prede fatte da' soldati, l'ordinanza delle squadre, i liofanti, le spoglie, le vittorie e le città e le rocche, in varii carri contrafatte con una infinità di trofei in sull'aste e varie armi per testa e per indosso, acconciature, ornamenti e vasi infiniti.
Georgius Vasarius, Le vite de' più eccellenti pittori, scultori e architettori (textus)

Tabulae omnes, 2.66 x 2.78 metris magnae, tempera e vitello et collo ligata depictae sunt.[2] Caesar ipse in carro triumphali depingitur cum militibus suis, nuntiis, sacerdotibus, captivis, spoliis, praeda omnis generis et animalibus exoticis (praesertim elephantis). Mantegna imagines suas recreavit e rebus antiquis in palatio Mantuano repertis et e fontibus antiquis variis[3] de triumphis Caesaris ipsius anno 46 a.C.n., Scipionis Africani anno 201, et L. Aemilii Paulli anno 167.

Tabula no. 1 tabulas pictas et tubicines monstrat, sicut referunt Appianus de Scipione, "praecedunt tubicines et plaustra onusta spoliis",[4] et Plutarchus de Aemilio Paullo, "prima dies vix suo spectaculo suffecit: inferebantur bigis ducentis ac quinquaginta statuae captivae, tabulae pictae ...".[5] In tabula no. 2 videntur signa, statuae, imagines urbium, sicut referunt Plutarchus, "... et colossi cum magna spectantium admiratione", et Appianus, "traducuntur turres, captarum urbium simulacra, tabulaeque pictae quibus res gestae ad vivum exprimuntur". Tabula no. 3 praebet tropaea et spolia secundum Plutarchum, "secunda die invecta sunt multis curribus arma de Macedonicis lecta pulcherrima sumptuque maximo facta, aere ferroque recens politis fulgentia, ac de industria inter se composita et congesta, ut casu ita coacervata viderentur; galeae enim clipeis, thoraces ocreis, tum Cretenses peltae, Thraciae cetrae, pharetrae frenis permixtae iacebant, atque inter haec omnia gladiinudi prominebant sarissaeque iuxta fixae erant", et Appianum, "deinde aurum argentumque, tam rude quam signatum, et si quid est aliud generis eiusdem".

Tabula no. 4 vasa et coronas monstrat et tubicinas, sicut referunt Appianus, "tum coronae, imperatori ob virtutem datae a civitatibus aut a sociis aut ab ipso exercitu",[4] et Plutarchus, "currus quibus arma vehebantur, vasa septingenta ac quinquaginta, trium talentorum singula capacia, sequebantur; in his argenteum nomisma inferebatur a virorum tribus milibus, quaternis unum vas subeuntibus. Alii autem crateras argenteas, pocula facta, pateras, calicesque gestabant, ut singula, rara magnitudine et crassitudine celaturae, commode spectari possent", rursusque capitulo insequenti, "tertia die summo mane tubicines intraverunt, non itineribus aut pompis accommodatum carmen sed classicum canentes quo pugnantes Romani inter se acuunt et impellunt".[6] In tabula no. 5 videntur tauri candidi et elephanti, secundum Appianum, "sequebantur deinceps boves candidi; post eos elephanti", Plutarchum, "hos subsecuti sunt tauri centum viginti altiles, aurati cornua, mitrisque et sertis ornati: ducebant eos iuvenes ad sacrificium, cincti limo, iuxtaque pueri pateras ad libandum argenteas aureasque ferentes" et Suetonius qui de triumpho Caesaris ipse haec refert: "ascenditque Capitolium ad lumina quadraginta elephantis dextra sinistraque lychnuchos gestantibus".[7] Tabula no. 6 monstrat nummos et arma sicut refert Plutarchus, "post hos eodem quo argenteum modo aureum nomisma portabatur in vasa trium talentorum capacia distributum: vasa erant septem et septuaginta. His subibant qui sacram pateram gestabant quam ex decem auri talentis, gemmis undique insertis, Aemilius fieri curaverat: ac cum his, qui Antigonidas, Seleucidas, Thericleas reliquaque aurea vasa quibus in cena uti solitus erat Perseus ostentabant. His succedebat Persei currus et arma, iisque diadema impositum".

In tabula no. 7 videntur captivi: "Parvo post intervallo iam liberi regis captivi ducebantur cum magna alitorum, praeceptorum, paedagogorumque caterva, plorantium, manosque ad inspectantes tendentium," ait Plutarchus.[8] Hinc omittitur rex Perseus ipse, qui (secundum Plutarchum) in triumpho Aemilii Paulli familiam suam secutus est; haec res enim triumphis Caesaris non congruit. Tabula no. 8 monstrat musicos et signiferos secundum Appianum, "ipsum imperatorem praecedunt lictores paludati et chorus citharistarum ac satyrorum, Etrusco modo cinctorum, coronisque aureis ornatorum; qui, similiter atque in Etruscorum pompis, incedunt ordine, cum cantu et tripudio: luditiones ipsi vocant: ideo, puto, quia Etrusci Lydorum coloni sunt. Horum in medio quidam, stolatus et purpuratus, ornatusque monilibus et torquibus aureis, varie atque varie gesticulatur ad movendum risum, tanquam insultans hostibus. Sequuntur deinceps qui suffitum faciunt",[4] et Plutarchum, "secundum hos aureae coronae quadringentae inferebantur, quas victoriam gratulandi causa urbes Aemilio per legatos miserant".[9] In tabula no 9 videtur Caesar ipse. Hic adducuntur Plutarchus, "inde ipse Aemilius curru ornatissimo invectus est ... amictus erat purpuram auro intertextam, dextra frondem lauri tenebat", et Appianus, "mox ipse imperator invehitur curru picturis variegato, redimitus gemmata corona aurea: amictus autem more patrio toga purpurea aureis asteriscis intexta: manu gestat sceptrum eburneum et virgam lauream, quae apud Romanos semper symbolum est victoriae. Vehuntur eodem curru cognati, pueri virginesque, et funalibus equis insident adulescentes. Iuxta currum incedunt quicunque toto bello imperatori praesto fuerant scribae, apparitores, armigerique". De verbis "Veni, vidi, vici" olim in signo visis, hodie e tabula perditis, citatur Suetonius, "Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum "veni, vidi, vici" non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam."[10]

Ichnographia tabulae no. 10 nunquam confectae senatores monstrat qui post imperatoris currum pede eunt, sicut Dio Cassius refert qui de Augusto ait: τὰ μὲν ἄλλα κατὰ τὸ νομιζόμενον ἔπραξε, τὸν δὲ δὴ συνύπατον τούς τε λοιποὺς ἄρχοντας περιεῖδε παρὰ τὸ καθεστηκὸς ἐπισπομένους οἱ μετὰ τῶν λοιπῶν βουλευτῶν τῶν συννενικηκότων εἰώθεσαν γὰρ οἱ μὲν ἡγεῖσθαι οἱ δὲ ἐφέπεσθαι ("omnia alia exspectata effecit, sed displicuit consulem alterum magistratusque omnes post imperatorem insecutos esse cum senatoribus victoribus. Solebant enim alii procedere, alii sequi").[11] Plutarchus aliter de Aemilii Paulli triumpho asseverat: "Totus exercitus lauro coronatus centuriatim ac per manipulos divisus currum imperatoris sequebatur, canebantque cum patria quaedam carmina, risu salibusque admixtis, tum paeanas de victoria et rebus gestis Aemilii",[9] talia et Appianus: "Sequuntur milites, distincti per turmas ac cohortes, coronati omnes, laureasque manibus tenentes, et fortissimi quique praemia gestantes militaria. Hi alios ex praefectis suis laudant, in alios cavillantur, quosdam vituperant."[4]

Fortuna tabularum[recensere | fontem recensere]

Potestate Gonzaga saeculo XVI exeunte direpta, tabularum pictarum huius familiae maiorem partem anno 1629 iussu Caroli I Angliae regis aulicus Daniel Nys pretio quinque et viginti milium librarum empsit, inter quas opera Titiani, Raphael, Caravaggii hancque seriem a Mantegna confectam. Anno 1630 ad Palatium Hampton Court advenerunt ibique usque hodie manserunt; Olivarius Cromwell enim qui multa regalia vendidit tabulas Mantegna retinuit quippe quae victoriam ducis cuiusdam exercituum depingunt, sicut fuit Cromwell ipse, neque regis haereditarii.

Palatii aurantiarium inferius, olim ad specimina reginae Mariae II botanica destinatum (haudque dissimile a pinacotheca Palatii Sancti Sebastiani Mantuani ubi ab anno fere 1506 eaedem tabulae monstratae erant), ad seriem ostentandam adhibitum est. Saepius renovatae sunt, sed sine cura; iam saeculo XIX visitatores detrimenta gravissima viderunt. Inter annos fere 1962 et 1974 Antonius Blunt, qui reginae Elisabethae II a tabulis pictis meruit, curiosius restaurari iussit (tabula septima excepta in qua picturam priscam omnino destructam fuisse constetit) sicque de opere dixit:

The Triumphs may be a ruin but it is a noble one, one as noble as those of ancient Rome which Mantegna so deeply admired. ("Licet "triumphos" ruinas esse; tam nobiles sunt quam illae Romae antiquae ruinae a Mantegna ipso profunditer admiratae.")
– Apud Martindale (1978) p. 10

Versiones ab aliis factae[recensere | fontem recensere]

Versiones impressae harum tabularum ex officina pictoris etiam vivi publicatae sunt (inter quas enumerare oportet exemplaria impressa tabulae decimae nunquam confectae). Inter annos 1517 et 1519 Ioannes Holpenius exemplar novum totius fere operis creaverat apud Casparum de Hertenstein in urbe Lucerna, sed nec picturae Holpenii hodie exstant nec domus.[12] Andreas Andreani saeculo XVI exeunte seriei totius imagines coloribus impressas publicavit quas infra vides.

Opera subsequentia[recensere | fontem recensere]

Petrus Paulus Rubens anno fere 1630 "Triumphum Romanum" in singula tabula pinxit; Rubens iuvenis sine dubio tabularum seriem Mantuae visitavit et partem operis sui e tabula no. 5 derivavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. AMICA Library
  2. Martindale (1979) pp. 17, 125
  3. Textus infra citantur post Martindale (1979), appendicem III
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 Appianus, De rebus Punicis 66
  5. Plutarchus, "Vita Aemilii Paulli" 32
  6. Plutarchus, "Vita Aemilii Paulli" 32-33
  7. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 37
  8. Plutarchus, "Vita Aemilii Paulli" 33
  9. 9.0 9.1 Plutarchus, "Vita Aemilii Paulli" 34
  10. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 37. Plutarchus eadem verba anno anteriori scripta adseverat de bello Pontico et de proelio iuxta Zelam facto anno 47 a.C.n. in epistula quam Caesar amico quodam "Amantio" miserat ("Vita Iulii Caesaris" 50).
  11. Dio Cassius, Historia Romana 51.21.9. Cf. F. J. Vervaet, recensio libri Beard (2007) apud Bryn Mawr Classical Review (2008)
  12. Bätschmann, Oskar; Griener, Pascal (1997), Hans Holbein, Reaktion Books  p. 68

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Triumphos Caesaris spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Agosti, Giovanni (2005), Su Mantegna, vol. I, Feltrinelli  (Italiane)
  • Beard, Mary (2007), The Roman triumph, Harvard University Press 
  • Cocke, Richard (1992). "The Changing Face of the Temple of Janus in Mantegna's 'The Prisoners': Politics and the Patronage of the Triumphs of Caesar". Zeitschrift für Kunstgeschichte (Deutscher Kunstverlag GmbH Munchen Berlin) 55 (2): 268–274 
  • Elam, Caroline (2008), "Les Triomphes de Mantegna : la forme et la vie", in Agosti, Giovanni; Thiébaut, Dominique, Mantegna 1431-1506, Hazan, pp. 363–404  (Francogallice)
  • Elkins, James (2008), Renaissance theory, The art seminar, Routledge 
  • Lloyd, Christopher (1991), Andrea Mantegna: the triumphs of Caesar: a sequence of nine paintings in the Royal Collection, HMSO 
  • Manca, Joseph (2006), Andrea Mantegna and the Italian Renaissance, Parkstone Press 
  • Martindale, Andrew (1979), The Triumphs of Caesar by Andrea Mantegna in the Collection of Her Majesty the Queen at Hampton Court, Harvey Miller