Alea iacta est
E Vicipaedia
Caesar Rubiconem transit, a Iohanne Fouquet in Historia antiqua saeculo XV picta (Museum Lupariense)
Alea iacta est sunt Iulii Caesaris verba a.d.IV.Id.Ian. anno a.Chr.n. 49, Rubiconem transiens (sed in textu Suetonii "iacta alea est";[1] emendatione Erasmi "iacta alea esto"), ut qui diceret "res irrevocabilis est". Videtur autem imperator ille Menandri sententiam quandam clariorem repetivisse, Ἀνερρίφθω κύβος e comoedia Arrhephorus seu Tibicina.[2] Sic verba Caesaris in fontibus Graecis repetuntur, scilicet Plutarcho et Appiano.[3]
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 32
- ↑ Menander fr. 59 Koerte (apud Athenaei Deipnosophistas 559d)
- ↑ Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 32 et alibi; ὁ κύβος ἀνερρίφθω, Appianus, Bellum Civile 2.36.140