Vasvarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Vasvari
Despectus in Vasvarum


Vasvarum sive Castrum Ferreum[1] (Hungarice: Vasvár, Theodisce: Eisenburg) est oppidum 4617 incolarum [2] Hungariae occidentalis. Vasvarum in regione clivosa comitatus Castriferrei meridionalis situm est. Nomen oppidi ad ferrum (Hungarice vas) hic Medio Aevo prolatum necnon ad castellum (Hungarice vár) hic situm revocat. Oppidum summum culmen fortunae Medio Aevo videbat, cum erat urbs regia et sedes comitatus Castriferrei.

Vasvari anno 1664 Instrumentum Pacis actum est, quo bellum annorum 1663/1664 inter Imperium Ottomanicum et Austriam terminatum est. Hodie a multis ob sanctuarium Marianum frequentatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liber Historiarum de rebus Hungaricis primus, cap. 92: Maximilianus ... ad oppidum Vasvarum, quod Castrum Ferreum vocant, Arrabonem flumen ponte traiecit. Cf. etiam: Martinus Zeiller, Neue Beschreibung des Königreichs Ungarn, Kenneth M. Setton, Venice, Austria, and the Turks in the seventeenth century (1991)
  2. anno 2001


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!