Ulug Beigus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ulug Beg et observatorium eius

Ulug Beigus[1] sive Ulugh Beighus[2], (Arabice:میرزا محمد طارق بن شاه رخ الغ‌بیگ / Mīrzā Muhammad Tāriq bin Schāhruch Ulugh Beg; natus die 22 Martii 1394 in Soltanije, Irania; mortuus die 27 Octobris 1449 Maracandae, interfectus) fuit princeps e familia Timuridarum Maracandae. Astronomus notus est, qui scientiam super omnia (etiam religionem et officia principis) posuisse dicitur, quamobrem interfectus et quasi martyr scientiae factus est. Nomen Ulug Beg re vera est titulus idem ac magnus princeps valens.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Secundum Universal historical dictionary[3] quidam Greaves anno 1650 Latine edidit sequentia opera Ulugh Beighi:
    • Tractatus de Epochis Gentium Orientalium.
    • Tabula Geographica de Situ quarundam Regionum.
    • Longitudines centum Stellarum.
  • Thomas Hyde anno 1665 Oxoniae edidit:
    • Tabulae Longitudinum et Latitudinum Stellarum fixarum (vide infra: Nexus externi!)

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Thomas Hyde, Tabulae Long. ac Lat. Stellarum Fixarum, ex Observatione Ulugh Beigi (...), in: Syntagma dissertationum quas olim auctor doctissimus Thomas Hyde S.T.P. separatim edidit. Accesserunt (...), Vol. 1, Oxonii 1767 textus in interrete (Arabice - Latine)


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!