Ovatio

E Vicipaedia

In civitate Romana antiqua ovatio erat triumphus minor[1] ducibus exercituum in minoribus victoriis decretus. Utrum triumphum an ovationem imperatoribus decerneret senatus deliberabat, certa discrimina observans. Hodie quia ovationes antiquae non iam fiunt, hoc verbum paene idem atque adclamatio significat[2].

De etymologia[recensere | fontem recensere]

Dionysius Halicarnassensis et plerique philologi moderni verbum 'ovo' ab exclamatione gaudium exprimente euhoe (Graece εὐοῖ, unde verbum εὐάζω) ducunt[3], quam Bacchanalibus omnes clamitabant. 'Triumphus' et ipse a verbo Graeco thriambo (θρίαμβος) - hymno in honorem dei Dionysi cantato-, mediante fortasse lingua Etrusca[4], ducitur. Etenim ille deus cum ex Asia victor reverteret primus triumphasse dicebatur.

Festus[5] vero paulum aliter sed simili opinione verbum 'ovo' natum ex o geminato a militibus victoria exultantibus exclamato scribebat. Alteram etymologiam olim prolatam, quae 'ovo' ab 'ove' ducebat quia ovis victima minor, bos victima maior est, hodie plerique dimittunt. Nullus fons antiquus enim exstat qui de immolatione ovis in ovatione quicquam referat.

Quid intersit inter triumphum et ovationem[recensere | fontem recensere]

Triumphans imperator curru vectus urbem intrabat, sequente exercitu ; ovans vero seu pedibus ibat seu equo sedens. Triumphator togam pictam et sceptrum, insignia regia, gerebat dum alter toga praetexta, insigni consulum et praetorum, contentus erat. Ne coronam quidem eandem gerere solebant : Dionysius Halicarnassensis fortasse quia ad aetatem regibus proximam spectabat triumphatori coronam auream (insigne regium), ovanti lauream tribuit. At Romani auctores, Aulus Gellius et Plinius Maior, ad aetatem posteriorem spectantes, lauream triumphatori, myrteam vero coronam ovanti tribuunt, ita ut Gellius per iocum addiderit ovationem non Martium, sed quasi Venerium triumphum esse. Cetera eadem in utroque sunt.

Ovatio potius quam triumphus decernebatur cum victoria sine cruore vel magno labore duci obvenerat (republica exeunte hostes proelio occisi in relatione ad senatum numerabantur), vel quia hostes indigni triumpho erant (piratae, servi[6]...) vel ob alia quaedam ad ius bellicum pertinentia, salvo more maiorum..

Fasti ovationum[recensere | fontem recensere]

Consul anni 503 a.C.n.(?) Publius Postumius Tubertus primus omnium ovatione contentus esse debuit, si Dionysio credimus[7] quia paulo ante claram victoriam rem male gesserat et multos milites amiserat, si Plinio quia hostes sese dediderant nec victoria cruenta fuerat. Ceteri in Fastis triumphalibus vel apud historicos reperti sunt hi :

Quinto saeculo[recensere | fontem recensere]

Quarto saeculo[recensere | fontem recensere]

Tertio saeculo[recensere | fontem recensere]

Secundo saeculo[recensere | fontem recensere]

Primo saeculo a.C.n.[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

  • Robertus S. Broughton, The magistrates of the Roman Republic, New York : American Philological Association, 1951-52. [1]
  • Ernestus Künzl, Der römische Triumph : Siegesfeiern im antiken Rom, Monaci, H Beck, 1988. ISBN 3-406-32899-7
  • H. S. Versnel, Triumphus: An Inquiry into the Origin, Development and Meaning of the Roman Triumph. Lugduni Batavorum: Brill, 1970

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec definitio legitur apud Servium ad Aen. 4,543. A Tito Livio (39,29,5) 'medius honos' dicitur. Dio Cassius (59.16) Graece interpretatur : τὰ ἐπινίκια τὰ σμικρότερα.
  2. Confer locutionem anglicam "standing ovation"
  3. Ernout-Meillet, Dictionnaire étymologique de la langue latine, sub verbo 'ovo
  4. Quod ostendere videtur mutatio litterae b in p : nam consonantes occlusas sonoras ignorabat lingua Etrusca.
  5. 213,7.
  6. Florus, Ep. II,7,8.
  7. Ant. Rom. V,47 qui et ipse Annales Macri Licinii sequebatur..
  8. Dion. Hal. Ant. Rom. VIII,67.
  9. Dion. Hal. Ant. Rom. IX,37 : "πεζὸν θρίαμβον".
  10. Dion. Hal. Ant. Rom. IX,71.
  11. Liv. V,31,3-4. Diod. Sic. XIV,106,11.
  12. Titus Livius, ab urbe condita, VII 11
  13. Vir. Ill. 33,3.
  14. Liv. XXVI,21,5-13. Val. Max. II,8,5. Vir. Ill. 45,5.
  15. Liv. XXVIII,9,2-18. Val. Max. IV,1,9. Vir. Ill. 48,5.
  16. Liv. XXXI,20,1-7.
  17. Liv. XXXIV,10,1-5.
  18. Liv. XXXVI,21,10-11. Vir. Ill. 52
  19. Liv. XXXIX,29,4-7.
  20. Liv. XL,16,11.
  21. Liv. XLI,66,1-5 et 28,1-6.
  22. Florus, Ep. II,7,9.
  23. Liv. Per. 69. Diodorus Siculus XXXVI,10
  24. Plut., Crassus, XI,8.
  25. Suet. Claud. I,3.
  26. Velleius Paterculus, Historiae 2.96. Suet. Tib. IX,2.