Travertinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bryophyta carbonato calcii tecta sed iam crescentia, in prima formationis travertini foraminiferi statione.
Longissimum Europae castellum, in Burghausen, abhinc annos mille, praecipue travertino, aedificatum.
Travertinum in muro abhinc annos 400 Tubingae exstructo.

Travertinum est genus calcis a fontibus mineralibus depositae, praecipue fontibus calidis. Travertino saepe est aspectus fibrosus vel concentricus et in varietatibus albis, fuscis, et cremeis exstat. Nascitur ex rapida carbonatis calcii praecipitatione, saepe in oribus fontium calidorum vel in cavernis calcareis. Quo decursu stalactites, stalagmites, et alia speleothemata gignere potest. Saepe in Italia et alibi ut materia aedificationis usurpatur.

Travertinum est terrestre saxum sedimentarium, a praecipitatione mineralium carbonatum ex solutione in aquis terrestribus et superficialibus sive et fontibus calidis geothermice calefactis ortum.[1][2] Deposita similia, sed molliora et rarissima, ab aqua temperaturae ambientis orta tofus appellantur.

Proprietas[recensere | fontem recensere]

Travertinum, ex fontibus geothermicis natum, saepe ad systematibus siliceis sinterum siliceum? gignentibus adiungitur. Macrophyta, bryophyta, algae, cyanobacteria, et alii organismi colonias in superficiem travertini saepe deducunt, et sic conservati travertino eius distinctam dant naturam foraminiferam.

Nonnullis fontibus sunt temperaturae tam altae ut macrophyta et bryophyta a depositis prohibeantur. Ergo, haec deposita plerumque sunt tofo minus foraminifera. Microbia thermophiliaca in his circumiectis magni momenti sunt, et textilia stromatolitica sunt communia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dictionary of Geological Terms: A Dolphin Reference Book (1962).
  2. A Glossary of Karst Terminology, Geological Survey Water-Supply Paper 1899-K (Vasingtoniae: U.S. Government Printing Office, 1970).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad travertinum spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!