Fons thermalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aquae Flavianae (hodie: Hammam Essalihine), aquae calidae Romanae in Algeria.

Fons thermalis[1] est fons, ex quo aqua calida in telluris interiore energia geothermica calefacta scaturit. Sunt fontes thermales multis locis orbis terrarum.

Nomen[recensere | fontem recensere]

"Thermalis" a verbo Graeco θερμός, "calidus", deductus est. Itaque multi loci, ubi fontes thermales inveniuntur, "Thermae" vocantur. Apud Romanos antiquos et fontes thermales et loci, ubi aqua thermali frui licebat, saepe "aquae calidae" sive "aquae thermales" vocabantur, vide etiam Aquae.

Vide etiam paginam discretivam: Thermae (discretiva)

Usus therapeuticus[recensere | fontem recensere]

Cum aqua calida plura solida dissoluta continere possit, fontibus thermalibus saepe est magna mineralium vis. Inde multi loci, ubi sunt fontes thermales a plurimis hominibus appetuntur, qui sperant se ibi sanitatem vel saltem mitigationem dolorum obtenturos.

Notae[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!