Torta del Casar

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Torta del Casar est nomen varietatis casei ovilli in Extremadura Hispaniae inventae. Lac crudum ad hos caseos conficiendos destinatum floribus cardunculi coagulatur.

Appellatio Originis Protecta[recensere | fontem recensere]

Caseus sub hoc nomine in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri; ab anno 2002 appellationem in Europa protectam habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!