Thomas Boonen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Thomas Boonen in Circuitu Franciae anno 2005

Thomas Boonen, dictus Turbo Tom (Anglice: Tornado Tom; natus apud Mol in Belgia 15 Octobris 1980), est birotarius Belgicus, qui properationis peritus pro Manu Quick-Step Innergetic mercede certat. Unus ex celerrimis mundi properatoribus, Boonen est primus birotarius qui Circuitum Belgiae, Certamen Lutetia–Roubaix, et Certamen Mundiale eodem anno (2005) vicit. Principatum Monoecum habitat.

Curriculum vitae[recensere | fontem recensere]

Annus 2005[recensere | fontem recensere]

Anno 2005, Boonen vicit tria maiora certamina: Circuitum Belgiae (Batave: Ronde van Vlaanderen), Certamen Lutetia–Roubaix, et E3 Praemium Belgiae (Batave: E3 Prijs Vlaanderen).

Eodem anno, secundam et tertiam Circuitus Franciae stationes vicit, et tuniculam viridem abstulit, sed, post ruinam in statione undecima, ab certamine discessit, et Thor Hushovd tuniculam viridem usque certaminis finem retinuit.

Matriti post Certamen Mundiale die 25 Septembris, factus est vicensimus primus mundi propugnator Belgicus et primus Belgicus post Museeuw (1996) qui tuniculam colore arcus pluvii gerit.

Annus 2006[recensere | fontem recensere]

Anno 2006, Boonen Circuitum Belgiae iterum vicit.

Annus 2007[recensere | fontem recensere]

In Circuitu Franciae die 13 Iulii 2007, Boonen, pro Manu Quick-Step Innergetic vehens, vicit sextam stationem, cursum ab oppido Sinemuro ad urbem Burgum Bressiae, et tuniculam viridem abstulit. Die 20 Iulii 2007, vicit duodecimam Circuitus Franciae stationem, cursum Monte Pessulano Castra Albigensium.

Annus 2008[recensere | fontem recensere]

Anno ineunte, Boonen quattuor stationes et punctorum classificationem in Circuitu Qatar vicit. In certamine Lutetia–Roubaix, ultima 500 metra Fabianum Cancellara et Alexandrum Ballan superavit et certamen vicit. Medicamentorum oblectamini adhibitorum causa, non fuit circuituum Franciae et Helvetiae participem.[1][2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Boonen participation in Tour de France to be decided: Ouick Step" (English). afp.google.com. 2008-06-11 
  2. "Former world champion Tom Boonen barred from Tour de France" (English). afp.google.com. 2008-06-11 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]