Theudebertus II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Theudebertus II (natus 585, mortuus 612) erat rex Francorum ab anno 596 ad usque mortem. Filius maior erat Childeberti II, qui Austrasiam et Burgundiam partem regni Francorum regebat. Anno 589 pater Theudebertus Suessonas in Austrasia et minorem filium Theudericum Cabillonum in Burgundia misit, ut uterque suam partem pro patre administrabat. Childeberto patre anno 596 mortuo primo Brunihilda avia vicaria reni erat, deinde, postquam pax ab Avaribus multo auro empsit, ipsi regere coeperunt. Anno 600 communes Chlotarium II regem Neustriae aggrediebantur, vicerunt eiusque regnum multo minuerunt. Sed anno 604, cum Theudericus II bellum contra Chlotarium II renovavit, Theudebertus se pugnis abstinuit. Anno sequente idcirco paene bellum inter frates ortum est. Anno 610 frates pacem facere conabantur, sed 611, cum Theudebertus bellum novum contra Avaros, quos frater instigaverat, gerere debuit, Theudericus, qui Chlotarium moverat, ut se bello afuturum esse promitteret, Theudebertum 612 agressus est, vicit, cum filiis cepit omnesque necavit.

Fontes[recensere | fontem recensere]