The Dream of Gerontius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The Dream of Gerontius (titulus Anglicus, scilicet "Somnium Gerontii"; aliter "Itinerarium animae ad Deum")[1] famosum carmen est Iohannis Henrici Newman, quod Anglice scripsit annoque 1865 divulgavit.

Carmen satis longum, habet enim paene septuaginta paginas, iter animae viri mortui in senectute quod ascendit ad Deum describere conatur.

In initio carminis corpus terrestre Gerontii ultimam luctam contra mortem proximam agit. Sed post mortem videmus eius animam itinerantem in aethere ab angelo custode ductam et comitatam. Postea diabolos esurientes vitatur et usque ad domum iudicii advenit ut a Deo iudicaretur. Anima territa est ab imagine Dei et praefert ad se praeparandam ad eius vultum sustinendum primum in purgatorio manere.

Hoc carmen aequiperare volebat Divinam Comoediam Dantis Alagarii.

Ars musica[recensere | fontem recensere]

Edward Elgar, compositor musicus, carmen modis musicis aptavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)